Nolite iudicare ut non iudicemini
in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini
et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
et trabem in oculo tuo non vides
aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo
et ecce trabis est in oculo tuo
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo
et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
Nolite dare sanctum canibus
neque mittatis margaritas vestras ante porcos
ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
Petite et dabitur vobis
quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
omnis enim qui petit accipit
et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem
numquid lapidem porriget ei
aut si piscem petet
numquid serpentem porriget ei
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis
vestris
quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines
et vos facite eis
haec est enim lex et prophetae
Intrate per angustam portam
quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem
et multi sunt qui intrant per eam
quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam
et pauci sunt qui inveniunt eam
Atendite a falsis prophetis
qui veniunt ad vos in vestimentis ovium
intrinsecus autem sunt lupi rapaces
a fructibus eorum cognoscetis eos
Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit
mala autem arbor fructus malos facit
non potest arbor bona fructus malos facere
neque arbor mala fructus bonos facere
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur
et in ignem mittitur
igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
Non omnis qui dicit mihi Domine Domine
intrabit in regnum caelorum
sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est
ipse intrabit in regnum caelorum
Multi dicent mihi in illa die Domine Domine
nonne in nomine tuo prophetavimus
et in tuo nomine daemonia eiecimus
et in tuo nomine virtutes multas fecimus
et tunc confitebor illis quia numquam novi vos
discedite a me qui operamini iniquitatem
Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea
adsimilabitur viro sapienti
qui aedificavit domum suam supra petram
et descendit pluvia et venerunt flumina
et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit
fundata enim erat super petram
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea
similis erit viro stulto
qui aedificavit domum suam supra harenam
et descendit pluvia et venerunt flumina
et flaverunt venti et inruerunt in domum illam
et cecidit et fuit ruina eius magna
Et factum est cum consummasset Iesus verba haec
admirabantur turbae super doctrinam eius
erat enim docens eos sicut potestatem habens
non sicut scribae eorum et Pharisaei