Adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus
ut videamini ab eis
alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te
sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis
ut honorificentur ab hominibus
amen dico vobis receperunt mercedem suam
te autem faciente elemosynam
nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
ut sit elemosyna tua in abscondito
et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
et cum oratis non eritis sicut hypocritae
qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare
ut videantur ab hominibus
amen dico vobis receperunt mercedem suam
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum
et cluso ostio tuo
ora Patrem tuum in abscondito
et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici
putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
nolite ergo adsimilari eis
scit enim Pater vester quibus opus sit vobis
antequam petatis eum
sic ergo vos orabitis
Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen
tuum
veniat regnum tuum
fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
panem nostrum supersubstantialem
da nobis hodie
et dimitte nobis debita nostra
sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
et ne inducas nos in temptationem
sed libera nos a malo
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum
dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta
vestra
si autem non dimiseritis hominibus
nec Pater vester dimittet peccata vestra
Cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
demoliuntur enim facies suas
ut pareant hominibus ieiunantes
amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
ne videaris hominibus ieiunans
sed Patri tuo qui est in abscondito
et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra
ubi erugo et tinea demolitur
ubi fures effodiunt et furantur
Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo
ubi neque erugo neque tinea demolitur
et ubi fures non effodiunt nec furantur
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Lucerna corporis est oculus
si fuerit oculus tuus simplex
totum corpus tuum lucidum erit
si autem oculus tuus nequam fuerit
totum corpus tuum tenebrosum erit
si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt
tenebrae quantae erunt
Nemo potest duobus dominis servire
aut enim unum odio habebit et alterum diliget
aut unum sustinebit et alterum contemnet
non potestis Deo servire et mamonae
Ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis
neque corpori vestro quid induamini
nonne anima plus est quam esca
et corpus plus est quam vestimentum
respicite volatilia caeli
quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea
et Pater vester caelestis pascit illa
nonne vos magis pluris estis illis
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
et de vestimento quid solliciti estis
considerate lilia agri quomodo crescunt
non laborant nec nent
dico autem vobis
quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus
sic vestit
quanto magis vos minimae fidei
nolite ergo solliciti esse dicentes
quid manducabimus aut quid bibemus
aut quo operiemur
haec enim omnia gentes inquirunt
scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
quaerite autem primum regnum et iustitiam
eius
et omnia haec adicientur vobis
nolite ergo esse solliciti in crastinum
crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse
sufficit diei malitia sua