cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae
in diebus Herodis regis
ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
dicentes
ubi est qui natus est rex Iudaeorum
vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
audiens autem Herodes rex turbatus est
et omnis Hierosolyma cum illo
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi
sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
At illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae
sic enim scriptum est per prophetam
et tu Bethleem terra Iuda
nequaquam minima es in principibus Iuda
ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
Tunc Herodes clam vocatis magis
diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
et mittens illos in Bethleem dixit
ite et interrogate diligenter de puero
et cum inveneritis renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum
qui cum audissent regem abierunt
et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos
usque dum veniens staret supra ubi erat puer
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius
et procidentes adoraverunt eum
et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem
per aliam viam reversi sunt in regionem suam
qui cum recessissent
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens
surge et accipe puerum et matrem eius
et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi
futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte
et recessit in Aegyptum
et erat ibi usque ad obitum Herodis
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
ex Aegypto vocavi filium meum
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde
et mittens occidit omnes pueros
qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius
a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus
Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
defuncto autem Herode
ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in
Aegypto
dicens
surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel
defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
qui surgens accepit puerum et matrem eius
et venit in terram Israhel
audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea
pro Herode patre suo
timuit illo ire
et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth
ut adimpleretur quod dictum est per prophetas
quoniam Nazareus vocabitur