Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
Abraham genuit Isaac
Isaac autem genuit Iacob
Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar
Phares autem genuit Esrom
Esrom autem genuit Aram
Aram autem genuit Aminadab
Aminadab autem genuit Naasson
Naasson autem genuit Salmon
Salmon autem genuit Booz de Rachab
Booz autem genuit Obed ex Ruth
Obed autem genuit Iesse
Iesse autem genuit David regem
David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
Salomon autem genuit Roboam
Roboam autem genuit Abiam
Abia autem genuit Asa
Asa autem genuit Iosaphat
Iosaphat autem genuit Ioram
Ioram autem genuit Oziam
Ozias autem genuit Ioatham
Ioatham autem genuit Achaz
Achaz autem genuit Ezechiam
Ezechias autem genuit Manassen
Manasses autem genuit Amon
Amon autem genuit Iosiam
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius
in transmigratione Babylonis
et post transmigrationem Babylonis
Iechonias genuit Salathihel
Salathihel autem genuit Zorobabel
Zorobabel autem genuit Abiud
Abiud autem genuit Eliachim
Eliachim autem genuit Azor
Azor autem genuit Saddoc
Saddoc autem genuit Achim
Achim autem genuit Eliud
Eliud autem genuit Eleazar
Eleazar autem genuit Matthan
Matthan autem genuit Iacob
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae
de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David
generationes quattuordecim
et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes
quattuordecim
et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes
quattuordecim
Christi autem generatio sic erat
cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph
antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere
voluit occulte dimittere eam
haec autem eo cogitante
ecce angelus Domini in somnis apparuit ei
dicens
Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam
quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum
ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
hoc autem totum factum est
ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per
prophetam dicentem
ecce virgo in utero habebit et pariet filium
et vocabunt nomen eius Emmanuhel
quod est interpretatum Nobiscum Deus
exsurgens autem Ioseph a somno
fecit sicut praecepit ei angelus Domini
et accepit coniugem suam
et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum
et vocavit nomen eius Iesum