In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata
discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
Pharisaei autem videntes dixerunt ei
ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David
quando esuriit et qui cum eo erant
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant
nisi solis sacerdotibus
Aut non legistis in lege
quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
dico autem vobis quia templo maior est hic
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium
numquam condemnassetis innocentes
dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
et ecce homo manum habens aridam
et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare
ut accusarent eum
ipse autem dixit illis
quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam
et si ceciderit haec sabbatis in foveam
nonne tenebit et levabit eam
quanto magis melior est homo ove
itaque licet sabbatis benefacere
tunc ait homini extende manum tuam
et extendit et restituta est sanitati sicut altera
Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum
quomodo eum perderent
Iesus autem sciens recessit inde
et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
et praecepit eis ne manifestum eum facerent
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
ecce puer meus quem elegi
dilectus meus in quo bene placuit animae meae
ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
non contendet neque clamabit
neque audiet aliquis in plateis vocem eius
harundinem quassatam non confringet
et linum fumigans non extinguet
donec eiciat ad victoriam iudicium
et in nomine eius gentes sperabunt
Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus
et curavit eum ita ut loqueretur et videret
Et stupebant omnes turbae et dicebant
numquid hic est Filius David
Pharisaei autem audientes dixerunt
hic non eicit daemones
nisi in Beelzebub principe daemoniorum
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis
omne regnum divisum contra se desolatur
et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est
quomodo ergo stabit regnum eius
et si ego in Beelzebub eicio daemones
filii vestri in quo eiciunt
ideo ipsi iudices erunt vestri
si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones
igitur pervenit in vos regnum Dei
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis
et vasa eius diripere
nisi prius alligaverit fortem
et tunc domum illius diripiat
qui non est mecum contra me est
et qui non congregat mecum spargit
Ideo dico vobis
omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus
Spiritus autem blasphemia non remittetur
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei
qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum
non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum
aut facite arborem malam et fructum eius malum
siquidem ex fructu arbor agnoscitur
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali
ex abundantia enim cordis os loquitur
Bonus homo de bono thesauro profert bona
et malus homo de malo thesauro profert mala
Dico autem vobis
quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines
reddent rationem de eo in die iudicii
ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes
magister volumus a te signum videre
Qui respondens ait illis
generatio mala et adultera signum quaerit
et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus
sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista
et condemnabunt eam
quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae
et ecce plus quam Iona hic
regina austri surget in iudicio cum generatione ista
et condemnabit eam
quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis
et ecce plus quam Salomon hic
Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine
ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi
et veniens invenit vacantem
scopis mundatam et ornatam
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se
et intrantes habitant ibi
et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus
sic erit et generationi huic pessimae
Adhuc eo loquente ad turbas
ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
dixit autem ei quidam
ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
at ipse respondens dicenti sibi ait
quae est mater mea et qui sunt fratres mei
et extendens manum in discipulos suos dixit
ecce mater mea et fratres mei
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est
ipse meus et frater et soror et mater est