Et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis
suis
transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi
mittens duos de discipulis suis
ait illi
tu es qui venturus es an alium expectamus
et respondens Iesus ait illis
euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur
surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne
quid existis in desertum videre
harundinem vento agitatam
sed quid existis videre hominem mollibus vestitum
ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
sed quid existis videre prophetam
etiam dico vobis et plus quam prophetam
Hic enim est de quo scriptum est
ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam
qui praeparabit viam tuam ante te
Amen dico vobis
non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista
qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
A diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur
et violenti rapiunt illud
Omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
qui habet aures audiendi audiat
Cui autem similem aestimabo generationem istam
similis est pueris sedentibus in foro
qui clamantes coaequalibus
dicunt
cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
venit enim Iohannes neque manducans neque bibens
et dicunt daemonium habet
venit Filius hominis manducans et bibens
et dicunt ecce homo vorax et potator vini
publicanorum et peccatorum amicus
et iustificata est sapientia a filiis suis
Tunc coepit exprobrare civitatibus
in quibus factae sunt plurimae virtutes eius
quia non egissent paenitentiam
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida
quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes
quae factae sunt in vobis
olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
verumtamen dico vobis
Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis
usque in infernum descendes
Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te
forte mansissent usque in hunc diem
verumtamen dico vobis
quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
In illo tempore respondens Iesus dixit
confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae
quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus
et revelasti ea parvulis
ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo
Et nemo novit Filium nisi Pater
neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis
et ego reficiam vos
tollite iugum meum super vos
et discite a me quia mitis sum et humilis corde
et invenietis requiem animabus vestris
iugum enim meum suave est et onus meum leve est