interea ubi audivit Demetrius
quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio
adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam
et dextrum cornu cum illis
et abierunt viam quae ducit in Galgala
et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis
et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas
et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi
adplicuerunt exercitum ad Hierusalem
et surrexerunt et abierunt in Berea
viginti milia virorum et duo milia equitum
et Iudas castra posuerat in Laisa
et tria milia viri cum eo electi
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt
et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris
et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus
et bellum perurguebat eum
confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos
et dissolutus est
et dixit his qui residui erant
surgamus et eamus ad adversarios nostros
si poterimus pugnare adversus eos
et avertebant eum dicentes
non poterimus sed liberemus animas nostras modo
et revertemur ad fratres nostros
et pugnabimus adversus eos
nos autem pauci sumus
et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis
et si adpropiavit tempus nostrum
moriamur in virtute propter fratres nostros
et non inferamus crimen gloriae nostrae
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam
et divisi sunt equites in duas partes
et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum
et primi certaminis omnes potentes
Bacchides autem erat in dextro cornu
et proximavit legio ex duabus partibus
et clamabant tubis
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi
et commota est terra a voce exercituum
et commissum est proelium a mane usque ad vesperam
et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in
dextris
et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
et contrita est dextra pars ab eis
et persecutus est eos usque ad montem Azoti
et qui in sinistro cornu erant
viderunt quod contritum est dextrum cornu
et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
et ingravatum est proelium
et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis
et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno
et lugebant dies multos
et dixerunt
quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel
et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas
fecit
non sunt descripta
multa enim erant valde
et factum est post obitum Iudae
emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel
et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem
in diebus illis facta est fames magna valde
et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
et elegit Bacchides impios viros
et constituit eos dominos regionis
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae
et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
et facta est tribulatio magna in Israhel
qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in
Israhel
et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
ex quo frater tuus Iudas defunctus est
vir similis ei non est qui exeat contra inimicos
Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem
et ducem ad bellandum bellum nostrum
et suscepit Ionathas tempore illo principatum
et surrexit loco Iudae fratris sui
et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant
et fugerunt in desertum Thecuae
et consederunt ad aquam lacus Asphar
et cognovit Bacchides
et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
et misit fratrem suum ducem populi
et rogavit Nabatheos amicos suos
ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus
et exierunt filii Iambri ex Madabas
et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat
et abierunt habentes ea
post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni
fratri eius
quia filii Iambri faciunt nuptias magnas
et ducunt sponsam ex Nadaba
filiam unius de magnis principibus Chanaan
cum ambitione magna
et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui
et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
et levaverunt oculos suos et viderunt
et ecce tumultus et adparatus multus
et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam
illis
cum tympanis et musicis et armis multis
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos
et ceciderunt multi vulnerati
et residui fugerunt in montem
et acceperunt omnia spolia eorum
et conversae sunt nuptiae in luctum
et vox musicorum ipsorum in lamentum
et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris
sui
et reversi sunt ad ripam Iordanis
et audivit Bacchides
et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis
in virtute multa
et dixit ad suos Ionathas
surgamus et pugnemus contra inimicos nostros
non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
ecce enim bellum ex adverso
aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus
et non est locus devertendi
nunc ergo clamate in caelum
ut liberemini de manu inimicorum vestrorum
et commissum est bellum
et extendit Ionatha manum suam percutere
Bacchidem
et devertit ab eo retro
et desiluit Ionathan
et transnataverunt ad eos Iordanem
et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri
et reversi sunt Hierusalem
et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea
munitionem quae erat in Hiericho
et in Ammaum et in Bethoron et Bethel
et Tamnatan et Phara et Thopo
muris excelsis et portis et seris
et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel
et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem
et posuit in eis auxilia et adparatum escarum
et accepit filios principum regionis obsides
et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia
et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo
praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris
et destrui opera prophetarum et coepit destruere
in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius
et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin
nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua
et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus
et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus
et cogitaverunt omnes iniqui dicentes
ecce Ionathas et qui cum eo sunt
in silentio habitant confidentes
nunc ergo adducamus Bacchidem
et conprehendet eos omnes in una nocte
et abierunt et consilium ei dederunt
et surrexit ut veniret cum exercitu multo
et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea
ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant
sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae
quinquaginta viros
et occidit eos
et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant
in Bethbessi quae est in deserto
et struxit diruta eius et firmaverunt eam
et agnovit Bacchides
et congregavit universam multitudinem suam
et his qui de Iuda erant denuntiavit
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse
et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas
et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate
et exiit in regionem
et venit cum numero
et percussit Odaren et fratres eius
et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum
et coepit caedere et crescere in virtutibus
Simon vero et qui cum ipso erant
exierunt de civitate et succenderunt machinas
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis
et adflixerunt eum valde
quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis
et iratus contra viros iniquos
qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum
multos ex eis occidit
ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos
conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
et libenter accepit et fecit secundum verba eius
et iuravit nihil se ei facturum mali
omnibus diebus vitae eius
et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda
et conversus abiit in terram suam
et non adposuit amplius venire in fines eius
et cessavit gladius ex Israhel
et habitavit Ionathas in Machemas
et coepit Ionathas ibi iudicare populum
et exterminavit impios ex Israhel