et factum est ut audierunt gentes in circuitu
quia aedificatum est altare et sancta sicut prius
et iratae sunt valde
et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos
et coeperunt occidere de populo et persequi
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea
et eos qui erant in Acrabattene
quia circumsedebant Israhelitas
et percussit eos plaga magna
et recordatus est malitiam filiorum Bean
qui erant populo in laqueum et in scandalum
insidiantes in via
et conclusi sunt ab eo in turribus
et adplicuit ad eos et anathematizavit eos
et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
et transiit ad filios Ammon
et invenit manum fortem et populum copiosum
et Timotheum ducem ipsorum
et commisit cum eis proelia multa
et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
et cepit Iazer civitatem et filias eius
et reversus est in Iudaeam
et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad
adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum
ut tollerent eos
et fugerunt in Datheman munitionem
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes
congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum
ut auferant nos
et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus
et Timotheus est dux exercitus eorum
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum
quia cecidit multitudo de nobis
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt
et captivas abduxerunt uxores
eorum et natos et spolia
et peremerunt illic ferme mille viros
et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea
conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
dicentes
convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et
Sidone et omni Galilea alienigenas
ut nos consumant
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos
convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis
qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
dixitque Iudas Simoni fratri suo
elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea
ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi
cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
et praecepit illi dicens praeesto populo huic
et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam
Iudae autem octo milia in Galaditin
et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus
et contritae sunt gentes a facie eius
et persecutus est eos usque ad portam
Ptolomaidis
et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum
et accepit spolia eorum
et sumpsit eos qui erant in Galilea et
in Arbatis
cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis
et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius
transierunt Iordanem
et abierunt viam trium dierum per desertum
et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice
et narraverunt eis omnia
quae acciderunt fratribus in Galaditide
et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et
Bosor
et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain
hae omnes civitates munitae et magnae
sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi
et in crastinum constituerunt admovere exercitum
civitatibus his
et conprehendere et tollere eos in una die
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente
et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii
et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos
ecce populus multus cuius non erat numerus
portantes scalas et machinas
ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
et vidit Iudas quia coepit bellum
et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba
et clamor magnus de civitate
et exercitui dixit
pugnate hodie pro fratribus vestris
et venit tribus ordinibus post eos
et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est
et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna
et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia
virorum
et divertit Iudas in Maspha
et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius
et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor
et reliquas civitates Galaditidis
post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium
et castra posuit contra Rafon trans torrentem
et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes
quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt
exercitus multus nimis
et Arabas conduxit in auxilium
et castra posuerunt trans torrentem
parati venire ad te in proelium
et abiit Iudas obviam illis
et ait Timotheus principibus exercitus sui
cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad
torrentem aquae
si transierit ad nos prior
non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen
transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae
statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens
neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum
et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes
et proiecerunt arma sua
et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
et occupavit ipsam civitatem
et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso
et oppressa est Carnain
et non potuit sustinere contra faciem Iudae
et congregavit Iudas universos Israhelitas
qui erant in Galaditiden
a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos
et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
et venerunt usque Efron
et haec civitas magna in ingressu posita munita valde
et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra
sed per mediam iter erat
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus
et misit ad eos Iudas verbis pacificis
dicens
transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram
et nemo vobis nocebit
tantum pedibus transibimus
et nolebant eis aperire
et praecepit Iudas praedicare in castris
ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
et adplicuerunt viri virtutis
et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte
et tradita est civitas in manu eius
et peremerunt omnem masculum in ore gladii
et eradicavit eam et accepit spolia eius
et transiit per totam civitatem super interfectos
et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra
Bethsan
et erat Iudas congregans extremos
et exhortabatur populum per totam viam
donec venerunt in terram Iuda
et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio
et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset
donec reverterentur in pace
et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad
et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis
res bene gestas et proelia quae facta sunt
et dixit faciamus et ipsi nobis nomen
et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
et exivit Gorgias de civitate et viri eius
obviam illi in pugnam
et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae
et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri
et facta est fuga magna in populo
quia non audierunt Iudam et fratres eius
existimantes se fortiter facturos
ipsi autem non erant de semine virorum illorum
per quos salus facta est in Israhel
et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel
et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
et convenerunt ad eos fausta adclamantes
et exivit Iudas et fratres eius
et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est
et percussit Chebron et filias eius
et muros eius et turres succendit in circuitu
et movit castra ut iret in terra alienigenarum
et perambulabat Samariam
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello
dum vult fortiter facere
dum sine consilio exiit in proelium
et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum
et vidit aras eorum
et spolia deorum ipsorum succendit igni
et cepit spolia civitatum et regressus est in terram
Iuda