et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos
et moverunt castra nocte
ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito
et filii qui erant ex arce erant illi duces
et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes
percutere virtutem exercituum regis
quae erat in Ammaum
adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem
invenit
et quaerebant eos in montibus
quoniam dixit fugiunt hii a nobis
et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo
cum tribus milibus virorum tantum
quia tegumenta et gladios non habebant
et viderunt castra gentium valida
et loricatos et equitatus in circuitu eorum
et hii docti proelium
et ait Iudas viris qui secum erant
ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro
cum sequeretur eos Pharao cum exercitu
et nunc clamemus in caelum
et miserebitur nostri et testamenti patrum
nostrorum
et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel
et levaverunt alienigenae oculos suos
et viderunt eos venientes ex adverso
et exierunt de castris in proelium
et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum
novissimi autem ceciderunt gladio
et persecuti sunt eos usque Gesoron
et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae
et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum
et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
et dixit ad populum
non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos
sed state contra inimicos nostros et expugnate eos
et post hoc sumetis spolia
et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam
prospiciens de monte
et vidit quod in fugam conversi sunt
et succensa sunt castra
fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
quibus illi conspectis timuerunt valde
aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
et fugerunt omnes in campo alienigenarum
et Iudas reversus est ad spolia castrorum
et acceperunt aurum multum et argentum
et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
et conversi hymnum canebant
et benedicebant in caelum
quoniam bonum est
quoniam in saeculum misericordia eius
et facta est salus magna in Israhel in illa die
quicumque autem alienigenarum evaserunt
venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant
quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat
quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel
et qualia mandavit rex
et sequenti anno
congregavit electorum virorum sexaginta milia
et equitum quinque milia
ut debellaret eos
et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron
et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit
benedictus es salvator Israhel
qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David
et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae
filii Saul et armigeri eius
conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel
et confundantur in exercitu suo et equitibus
da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum
et commoveantur contritione sua
deice eos gladio diligentium te
et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
et commiserunt
et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum
videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam
et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter
abiit Antiochiam et elegit milites
ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri
ascendamus nunc mundare sancta et renovare
et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
et viderunt sanctificationem desertam
et altare profanatum et portas exustas
et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus
et pastoforia diruta
sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno
et inposuerunt cinerem
et ceciderunt in faciem super terram
et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum
tunc ordinavit Iudas viros
ut pugnarent adversus eos qui erant in arce
donec emundarent sancta
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
et mundaverunt sancta
et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat
quid de eo faceret
et incidit illi consilium bonum ut destrueret
illud
ne forte esset illis in obprobrium
quia contaminaverunt illud gentes
et demoliti sunt illud
et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto
quoadusque veniret propheta et responderet de eis
et acceperunt lapides integros secundum legem
et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus
et aedem et atria sanctificaverunt
et fecerunt vasa sancta nova
et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum
et incensum posuerunt super altare
et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant
et lucebant in templo
et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela
et consummaverunt omnia opera quae fecerunt
et ante matutinum surrexerunt
quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu
centesimi quadragesimi octavi anni
et obtulerunt sacrificium secundum legem
super altare holocaustorum novum quod fecerunt
secundum tempus et secundum diem
in qua contaminaverunt illud gentes
in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et
cymbalis
et cecidit omnis populus et adoraverunt
et benedixerunt in caelum ei qui
prosperavit eis
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo
et obtulerunt holocausta cum laetitia
et salutaria laudis
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis
et dedicaverunt portas et pastoforia
et inposuerunt eis ianuas
et facta est laetitia in populo magna valde
et aversum est obprobrium gentium
et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel
ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo
a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio
et aedificaverunt in tempore illo montem Sion
et per circuitum muros altos et turres firmas
nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt
et conlocavit illic exercitum ut servarent eam
et munivit eam ad custodiendam Bethsuram
ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae