et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum
ut veniret in terram Iuda et adtereret eam
videns quia in tremore populus est et timore
ascendit Hierusalem et congregavit populum
et adhortans dixit
vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei
fecimus pro legibus et pro sanctis proelia
et angustias quales vidimus
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel
et relictus sum ego solus
et nunc non mihi contingat parcere animae meae
in omni tempore tribulationis
non enim melior sum fratribus meis
vindicabo itaque gentem meam et sancta
natosque vestros et uxores
quia congregatae sunt universae gentes
conterere nos inimicitiae gratis
et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
et responderunt voce magna dicentes
tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui
pugna proelium nostrum
et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
et congregans omnes viros bellatores
adceleravit consummare omnes muros Hierusalem
et munivit eam in gyro
et misit Ionathan filium Absalomi
et cum eo exercitum novum in Ioppen
et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo
ut veniret in terram Iuda
et Ionatha cum eo in custodia
Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
et ut cognovit Tryfon
quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui
misit ad eum legatos
dicens
pro argento quod debebat frater tuus Ionathas
in ratione regis
detinuimus eum
et nunc mitte argenti talenta centum
et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis
et remittemus eum
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum
iussit tamen dari argentum et pueros
ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem
quia non misit argentum et pueros propterea periit
et mentitus est et non dimisit Ionathan
et post haec venit Tryfon intra regionem
ut contereret eam
et gyraverunt per viam quae ducit Ador
et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos
ut festinaret venire per desertum et mitteret illis
alimonias
et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte
erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
et cum adpropiasset Baschama
occidit Ionathan et filios eius
et convertit Tryfon et abiit in terram suam
et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui
et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno
et luxerunt eum dies multos
et aedificavit Simon
super sepulchrum patris sui et fratrum suorum
aedificium altum visu lapide polito retro et ante
et statuit septem pyromidas
unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
et his circumposuit columnas magnas
et super columnas arma ad memoriam aeternam
et iuxta arma naves sculptas
quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente
dolo occidit eum
et regnavit loco eius
et inposuit sibi diadema Asiae
et fecit plagam magnam in terra
et aedificavit Simon praesidia Iudaeae
muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris
et posuit alimenta in munitionibus
et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem
ut faceret remissionem regioni
quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
et Demetrius rex ad verba ista respondit
et scripsit epistulam talem
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum
et senioribus et genti Iudaeorum salutem
coronam auream et baen quam misistis
suscepimus
et parati sumus facere vobiscum pacem magnam
et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus
quaecumque enim constituimus vobis constant
munitiones quas aedificastis sint vobis
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem
et coronam quam debebatis
et si quid aliud erat tributarium Hierusalem
iam non sit tributarium
et si qui in vobis apti sunt conscribi
inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
anno centesimo septuagesimo
ablatum est iugum gentium ab Israhel
et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis
anno primo sub Simone sacerdote magno duce et
principe Iudaeorum
in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam
et circumdedit eam castris
et fecit machinas et adplicuit ad civitatem
et percussit turrem unam et conprehendit
et qui eruperunt erant intra machinam in
civitate
et factus est motus magnus in civitate
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis
supra murum scissis tunicis suis
et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras
sed secundum misericordias tuas
et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate
et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra
et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
et eiecta ex ea omni inmunditia
conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam
et fecit sibi habitationem
qui autem erant in arce Hierusalem
prohibebantur egredi et ingredi in regionem
et emere ac vendere
et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis
et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
et intraverunt in ea tertia et vicesima
secundi mensis
anno centesimo septuagesimo primo
cum laude et ramis palmarum
et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis
quia contritus est inimicus magnus ex Israhel
et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia
et munivit montem templi qui erat secus arcem
et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
et vidit Simon Iohannem filium suum
quod vir esset
et posuit eum ducem virtutum universarum
et habitavit Gazaris