et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat
et elegit viros et misit Romam
statuere et renovare cum eis amicitiam
et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas
secundum eandem formam
et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt
Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos
ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca
ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
Ionathas summus sacerdos et seniores gentis
et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum
Spartiatis fratribus salutem
iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem
a Dario qui regnabat apud vos
quoniam estis fratres nostri
sicut rescriptum continet quod subiectum est
et suscepit Onias virum qui fuerat missus
cum honore
et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia
nos cum nullo horum indigeremus
habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam
ne forte alieni efficiamur a vobis
multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
nos ergo in omni tempore sine intermissione
in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet
memores sumus vestri
in sacrificiis quae offerimus et observationibus
sicut fas est et decet meminisse fratrum
laetamur itaque de gloria vestra
nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia
et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
noluimus ergo vobis molesti esse
neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis
habuimus enim de caelo auxilium
et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
elegimus itaque Numenium Antiochi
et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos
renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos
ut reddant vobis epistulas nostras
de innovatione fraternitatis nostrae
et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
et hoc rescriptum epistularum
quod miserat Onias
rex Spartiarum
Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis
quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
et nunc ex quo haec cognovimus
bene facitis scribentes nobis de pace vestra
sed et nos rescripsimus vobis
pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt
et vestra nostra
mandavimus itaque haec nuntiari vobis
et audivit Ionathas
quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu
multo
supra quam prius pugnare adversus eum
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione
non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
et misit speculatores in castra eorum
et reversi renuntiaverunt
quia constituunt supervenire illis nocte
cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare
et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte
et posuit custodes per circuitum castrorum
et audierunt adversarii
quia paratus est Ionathas cum suis in bello
et timuerunt et formidaverunt corde suo
et accenderunt focos in castris suis
Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane
videbant enim lumina ardentia
et secutus est Ionatha et non conprehendit eos
transierant enim flumen Eleutherum
et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei
et percussit eos et accepit spolia eorum
et iunxit et venit Damascum
et perambulavit omnem regionem illam
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona
et ad proxima praesidia
et declinavit in Ioppen et occupavit eam
audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii
et posuit ibi custodes ut custodirent eam
et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi
et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
et aedificare muros in Hierusalem
et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et
civitatis
ut separaret eam a civitate
ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant
et convenerunt ut aedificarent civitatem
et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis
et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
et Simon aedificavit Adiada in Sephela
et munivit eam et inposuit portas et seras
et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema
et extendere manum in Antiochum regem
timens ne forte non permitteret eum Ionathas
sed pugnaret adversus eum
quaerebat conprehendere eum et occidere
et exsurgens abiit in Bethasan
et exiit Ionathas obviam
cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium
et venit Bethasan
et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo
ut extenderet in eum manus
et timuit
et excepit eum cum honore
et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera
et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi
et dixit Ionathae
ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
et nunc remitte eos in domos suas
elige autem tibi viros paucos qui tecum sint
et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi
et reliqua praesidia et exercitum
et universos praepositos negotii
et conversus abibo
propterea enim veni
et credidit ei et fecit sicut dixit
et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
retinuit autem secum tria milia virorum
ex quibus remisit in Galileam duo milia
mille autem cum eo venerunt
ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam
cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum
et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
et misit Tryfon exercitum et equites
in Galileam et in campum magnum
ut perderent omnes socios Ionathae
at illi cum cognovissent
quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo
erant
hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium
et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis
reversi sunt
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda
et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde
et luxit Israhel luctu magno
et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere
eos
dixerunt enim
non habent principem et adiuvantem
nunc ergo expugnemus illos
et tollamus de hominibus memoriam eorum