non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus
unde praecepit ut egrederentur cuncti foras
et nullus interesset alienus agnitioni mutuae
elevavitque vocem cum fletu
quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph
adhuc pater meus vivit
nec poterant respondere fratres nimio timore
perterriti
ad quos ille clementer accedite inquit ad me
et cum accessissent prope
ego sum ait Ioseph frater vester
quem vendidistis in Aegypto
nolite pavere nec vobis durum esse videatur
quod vendidistis me in his regionibus
pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
biennium est quod fames esse coepit in terra
et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
praemisitque me Deus ut reservemini super terram
et escas ad vivendum habere possitis
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum
qui fecit me quasi patrem Pharaonis
et dominum universae domus eius
ac principem in omni terra Aegypti
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei
haec mandat filius tuus Ioseph
Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti
descende ad me ne moreris
et habita in terra Gessen
erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum
oves tuae et armenta tua et universa quae possides
ibique te pascam
adhuc enim quinque anni residui sunt famis
ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident
quod os meum loquatur ad vos
nuntiate patri meo universam gloriam meam
et cuncta quae vidistis in Aegypto
festinate et adducite eum ad me
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit
illo quoque flente similiter super collum eius
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos
et ploravit super singulos
post quae ausi sunt
loqui ad eum
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis
venerunt fratres Ioseph
et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens
onerantes iumenta ite in terram Chanaan
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me
et ego dabo vobis omnia bona Aegypti
ut comedatis medullam terrae
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti
ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac
dicito
tollite patrem vestrum et properate quantocius
venientes
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra
quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat
quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium
et cibaria in itinere
singulisque proferri iussit binas stolas
Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis
optimis
tantundem pecuniae et vestium mittens
patri suo
addens eis asinos decem
qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti
et totidem asinas triticum in itinere
panesque portantes
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait
ne irascamini in via
qui ascendentes ex Aegypto
venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
et nuntiaverunt ei dicentes
Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti
quo audito quasi de gravi somno evigilans
tamen non credebat eis
illi contra referebant omnem ordinem rei
cumque vidisset plaustra et universa quae miserat
revixit spiritus eius
et ait
sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit
vadam et videbo illum antequam moriar