praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens
imple saccos eorum frumento quantum possunt capere
et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici
pone in ore sacci iunioris
factumque est ita
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
iamque urbem exierant
et processerant paululum
tum Ioseph arcessito dispensatore domus
surge inquit persequere viros et adprehensis dicito
quare reddidistis malum pro bono
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus
meus
et in quo augurari solet
pessimam rem fecistis
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster
ut servi tui tantum flagitii commiserint
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum
reportavimus ad te de terra Chanaan
et quomodo consequens est
ut furati simus de domo domini tui aurum vel
argentum
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur
et nos servi erimus domini nostri
qui dixit fiat iuxta vestram sententiam
apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus
vos autem eritis innoxii
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum
invenit scyphum in sacco Beniamin
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis
reversi sunt in oppidum
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph
necdum enim de loco abierat
omnesque ante eum in terra pariter
corruerunt
quibus ille ait cur sic agere voluistis
an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo
vel quid loquemur
aut iusti poterimus obtendere
Deus invenit iniquitatem servorum tuorum
en omnes servi sumus domini mei
et nos et apud quem inventus est scyphus
respondit Ioseph absit a me ut sic agam
qui furatus est scyphum ipse sit servus meus
vos autem abite liberi ad patrem vestrum
accedens propius Iudas confidenter ait
oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis
et ne irascaris famulo tuo
tu es enim post Pharaonem
dominus meus
interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
et nos respondimus tibi domino meo
est nobis pater senex
et puer parvulus qui in senecta illius natus est
cuius uterinus frater est mortuus
et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
dixistique servis tuis adducite eum ad me
et ponam oculos meos super illum
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum
si enim illum dimiserit morietur
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum
non videbitis amplius faciem meam
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum
narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
cui diximus ire non possumus
si frater noster minimus descendet
nobiscum proficiscemur simul
alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
atque ille respondit
vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum
et hucusque non conparet
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit
deducetis canos meos cum maerore ad inferos
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit
cum anima illius ex huius anima pendeat
videritque eum non esse nobiscum morietur
et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
ego proprie servus tuus
qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens
nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei
et puer ascendat cum fratribus suis
non enim possum redire ad patrem
absente puero
ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam