interea locutus est Deus ad Iacob
surge et ascende Bethel et habita ibi
facque altare Deo qui apparuit tibi
quando fugiebas Esau fratrem tuum
Iacob vero convocata omni domo sua ait
abicite deos alienos qui in medio vestri sunt
et mundamini ac mutate vestimenta vestra
surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo
qui exaudivit me in die tribulationis meae
et fuit socius itineris mei
dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant
et inaures quae erant in auribus eorum
at ille infodit ea subter terebinthum quae est
post urbem Sychem
cumque profecti essent
terror Dei invasit omnes per circuitum civitates
et non sunt ausi persequi recedentes
venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel
ipse et omnis populus cum eo
aedificavitque ibi altare
et appellavit nomen loci Domus Dei
ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae
et sepulta ad radices Bethel subter quercum
vocatumque est nomen loci quercus Fletus
apparuit autem iterum Deus Iacob
postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae
benedixitque ei
dicens
non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum
et appellavit eum Israhel
dixitque ei ego Deus omnipotens
cresce et multiplicare
gentes et populi nationum erunt ex te
reges de lumbis tuis egredientur
terramque quam dedi Abraham et Isaac
dabo tibi et semini tuo post te
et recessit ab eo
ille vero erexit titulum lapideum
in loco quo locutus ei fuerat Deus
libans super eum libamina et effundens oleum
vocansque nomen loci Bethel
egressus inde venit verno tempore ad
terram quae ducit Efratham
in qua cum parturiret Rahel
ob difficultatem partus periclitari coepit
dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte
vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei
pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
mortua est ergo Rahel
et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius
hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
cumque habitaret in illa regione
abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui
quod illum minime latuit
erant autem filii Iacob duodecim
filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et
Zabulon
filii Rahel Ioseph et Beniamin
filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser
hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee
haec est Hebron
in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
consumptusque aetate mortuus est
et adpositus populo suo senex et plenus dierum
et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui