egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius
adamavit et rapuit et dormivit cum illa
vi opprimens virginem
et conglutinata est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit
et pergens ad Emor patrem suum
accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
quod cum audisset Iacob
absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum
siluit donec redirent
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
ecce filii eius veniebant de agro
auditoque quod acciderat irati sunt valde
eo quod foedam rem esset operatus in Israhel
et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
locutus est itaque Emor ad eos
Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae
date eam illi uxorem
et iungamus vicissim conubia
filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
et habitate nobiscum
terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait
inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
augete dotem munera postulate
libens tribuam quod petieritis
tantum date mihi puellam hanc uxorem
responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo
saevientes ob stuprum sororis
non possumus facere quod petitis
nec dare sororem nostram homini incircumciso
quod inlicitum et nefarium est apud nos
sed in hoc valebimus foederari
si esse volueritis nostri similes
et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
sin autem circumcidi nolueritis
tollemus filiam nostram et recedemus
placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret
amabat enim puellam valde
et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
ingressique portam urbis locuti sunt populo
viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum
negotientur in terra et exerceant eam
quae spatiosa et lata cultoribus indiget
filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
unum est quod differtur tantum bonum
si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt
tantum in hoc adquiescamus
et habitantes simul unum efficiemus populum
adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est
arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae
gladiis
ingressi sunt urbem confidenter
interfectisque omnibus masculis
Emor et Sychem pariter necaverunt
tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob
et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes
quae in domibus et in agris erant
parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi
turbastis me
et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis
habitatoribus terrae huius
nos pauci sumus illi congregati percutient me
et delebor ego et domus mea
responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore
nostra