post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni
haec dicit Dominus Deus Israhel
dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
at ille respondit
quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel
nescio Dominum et Israhel non dimittam
dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos
ut eamus viam trium dierum in solitudinem
et sacrificemus Domino Deo nostro
ne forte accidat nobis pestis aut gladius
ait ad eos rex Aegypti
quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis
ite ad onera vestra
dixitque Pharao multus est populus terrae
videtis quod turba succreverit
quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi
dicens
nequaquam ultra dabitis paleas populo
ad conficiendos lateres sicut prius
sed ipsi vadant et colligant stipulam
et mensuram laterum quos prius faciebant
inponetis super eos
nec minuetis quicquam
vacant enim et idcirco vociferantur dicentes
eamus et sacrificemus Deo nostro
opprimantur operibus et expleant ea
ut non adquiescant verbis mendacibus
igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt
sic dicit Pharao non do vobis paleas
ite et colligite sicubi invenire potueritis
nec minuetur quicquam de opere vestro
dispersusque est populus per omnem terram Aegypti
ad colligendas paleas
praefecti quoque operum instabant dicentes
conplete opus vestrum cotidie
ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae
flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel
ab exactoribus Pharaonis dicentibus
quare non impletis mensuram laterum sicut prius
nec heri nec hodie
veneruntque praepositi filiorum Israhel
et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes
cur ita agis contra servos tuos
paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur
en famuli tui flagellis caedimur
et iniuste agitur contra populum tuum
qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino
ite ergo et operamini
paleae non dabuntur vobis
et reddetis consuetum numerum laterum
videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo
eo quod diceretur eis
non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso
egredientes a Pharaone
et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet
quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius
et praebuistis ei gladium ut occideret nos
reversusque Moses ad Dominum ait
Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem
ut loquerer nomine tuo
adflixit populum tuum et non liberasti eos