respondens Moses ait
non credent mihi neque audient vocem meam
sed dicent non apparuit tibi Dominus
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua
respondit virga
ait proice eam in terram
proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius
extendit et tenuit versaque est in virgam
ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum
Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum
quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
retrahe ait manum in sinum tuum
retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris
credent verbo signi sequentis
quod si nec duobus quidem his signis crediderint
neque audierint vocem tuam
sume aquam fluminis et effunde eam super aridam
et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
ait Moses obsecro Domine non sum eloquens
ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum
inpeditioris et tardioris linguae sum
dixit Dominus ad eum
quis fecit os hominis
aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum
nonne ego
perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
iratus Dominus in Mosen ait
Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit
ecce ipse egreditur in occursum tuum
vidensque te laetabitur corde
loquere ad eum et pone verba mea in ore eius
ego ero in ore tuo et in ore illius
et ostendam vobis quid agere debeatis
ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum
tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
virgam quoque hanc sume in manu tua
in qua facturus es signa
abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum
dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum
ut videam si adhuc vivunt
cui ait Iethro vade in pace
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian
vade revertere in Aegyptum
mortui sunt omnes qui quaerebant animam
tuam
tulit Moses uxorem et filios suos
et inposuit eos super asinum
reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum
vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone
ego indurabo cor eius et non dimittet populum
dicesque ad eum haec dicit Dominus
filius meus primogenitus meus Israhel
dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi
et noluisti dimittere eum
ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
cumque esset in itinere in diversorio
occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
tulit ilico Seffora acutissimam petram
et circumcidit praeputium filii sui
tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
dixit autem Dominus ad Aaron
vade in occursum Mosi in deserto
qui perrexit ei obviam in montem Dei
et osculatus est eum
narravitque Moses Aaron omnia verba Domini
quibus miserat eum
et signa quae mandaverat
veneruntque simul
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen
et fecit signa coram populo
et credidit populus
audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel
et quod respexisset adflictionem eorum
et proni adoraverunt