Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis
venientes ab Hierosolymis
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius
communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Pharisaei enim et omnes Iudaei
nisi crebro lavent manus non manducant
tenentes traditionem seniorum
et a foro nisi baptizentur non comedunt
et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare
baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
Et interrogant eum Pharisaei et scribae
quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum
sed communibus manibus manducant panem
at ille respondens dixit eis
bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum
relinquentes enim mandatum Dei
tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei
ut traditionem vestram servetis
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam
et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
vos autem dicitis
si dixerit homo patri aut matri
corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam
tradidistis
et similia huiusmodi multa facitis
et advocans iterum turbam dicebat illis
audite me omnes et intellegite
nihil est extra hominem introiens in eum
quod possit eum coinquinare
sed quae de homine procedunt
illa sunt quae communicant hominem
si quis habet aures audiendi audiat
Et cum introisset in domum a turba
interrogabant eum discipuli eius parabolam
et ait illis sic et vos inprudentes estis
non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest
eum communicare
quia non introit in cor eius
sed in ventrem
et in secessum exit purgans omnes escas
dicebat autem
quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae
procedunt
adulteria fornicationes homicidia
furta avaritiae nequitiae
dolus inpudicitia oculus malus
blasphemia superbia stultitia
omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis
et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
mulier enim statim ut audivit de eo
cuius habebat filia spiritum inmundum
intravit et procidit ad pedes eius
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere
Et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
qui dixit illi sine prius saturari filios
non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
at illa respondit et dicit ei utique Domine
nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
et ait illi
propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
et cum abisset domum suam
invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
Et iterum exiens de finibus Tyri
venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
et adducunt ei surdum et mutum
et deprecantur eum ut inponat illi manum
et adprehendens eum de turba seorsum
misit digitos suos in auriculas
et expuens tetigit linguam eius
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi
eppheta quod est adaperire
et statim apertae sunt aures eius
et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
et praecepit illis ne cui dicerent
Quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
et eo amplius admirabantur dicentes
Bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui