Cum autem descendisset de monte
secutae sunt eum turbae multae
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens
Domine si vis potes me mundare
et extendens manum tetigit eum Iesus dicens
volo mundare
et confestim mundata est lepra eius
et ait illi Iesus
vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti
et offer munus
quod praecepit Moses in testimonium illis
Cum autem introisset Capharnaum
accessit ad eum centurio rogans eum
et dicens
Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
et respondens centurio ait
Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
nam et ego homo sum sub potestate
habens sub me milites
et dico huic vade et vadit et alio veni et venit
et servo meo fac hoc et facit
audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit
amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient
et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores
ibi erit fletus et stridor dentium
Et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi
et sanatus est puer in hora illa
Et cum venisset Iesus in domum Petri
vidit socrum eius iacentem et febricitantem
et tetigit manum eius et dimisit eam febris
et surrexit et ministrabat eis
vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes
et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes
portavit
videns autem Iesus turbas multas circum se
iussit ire trans fretum
Et accedens unus scriba ait illi
magister sequar te quocumque ieris
et dicit ei Iesus
vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula
Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
alius autem de discipulis eius ait illi
Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
Iesus autem ait illi sequere me
et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
Et ascendente eo in navicula
secuti sunt eum discipuli eius
et ecce motus magnus factus est in mari
ita ut navicula operiretur fluctibus
ipse vero dormiebat
et accesserunt
et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
et dicit eis quid timidi estis modicae fidei
tunc surgens imperavit ventis et mari
et facta est tranquillitas magna
porro homines mirati sunt dicentes
qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
et cum venisset trans fretum in regionem
Gerasenorum
occurrerunt ei duo habentes daemonia
de monumentis exeuntes
saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
et ecce clamaverunt dicentes
quid nobis et tibi Fili Dei
venisti huc ante tempus torquere nos
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum
pascens
daemones autem rogabant eum dicentes
si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos
et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare
et mortui sunt in aquis
pastores autem fugerunt
et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia
et de his qui daemonia habuerant
et ecce tota civitas exiit obviam Iesu
et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum