Et surgens omnis multitudo eorum
duxerunt illum ad Pilatum
Coeperunt autem accusare illum dicentes
hunc invenimus subvertentem gentem nostram
et prohibentem tributa dari Caesari
et dicentem se Christum regem esse
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum
at ille respondens ait tu dicis
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas
nihil invenio causae in hoc homine
At illi invalescebant dicentes
commovet populum docens per universam Iudaeam
et incipiens a Galilaea usque huc
Pilatus autem audiens Galilaeam
interrogavit si homo Galilaeus esset
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset
remisit eum ad Herodem
qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde
erat enim cupiens ex multo tempore videre eum
eo quod audiret multa de illo
et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
interrogabat autem illum multis sermonibus
at ipse nihil illi respondebat
Stabant etiam principes sacerdotum et scribae
constanter accusantes eum
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo
et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die
nam antea inimici erant ad invicem
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et
plebe
dixit ad illos
obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum
et ecce ego coram vobis interrogans
nullam causam inveni in homine isto
ex his in quibus eum accusatis
Sed neque Herodes
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
Emendatum ergo illum dimittam
necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
Exclamavit autem simul universa turba dicens
tolle hunc et dimitte nobis Barabban
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et
homicidium missus in carcerem
Iterum autem Pilatus locutus est ad illos
volens dimittere Iesum
at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
Ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste
nullam causam mortis invenio in eo
corripiam ergo illum et dimittam
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur
et invalescebant voces eorum
Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
dimisit autem illis eum
qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem
quem petebant
Iesum vero tradidit voluntati eorum
Et cum ducerent eum
adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa
et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
Sequebatur autem illum multa turba populi
et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
conversus autem ad illas Iesus dixit
filiae Hierusalem nolite flere super me
sed super vos ipsas flete et super filios vestros
quoniam ecce venient dies in quibus dicent
beatae steriles et ventres qui non genuerunt
et ubera quae non lactaverunt
tunc incipient dicere montibus cadite super nos
et collibus operite nos
quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid
fiet
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae
ibi crucifixerunt eum
Et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
Iesus autem dicebat
Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
et stabat populus expectans
Et deridebant illum principes cum eis dicentes
alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
Inludebant autem ei et milites
accedentes et acetum offerentes illi
dicentes
si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
Erat autem et superscriptio inscripta super illum
litteris graecis et latinis et hebraicis
hic est rex Iudaeorum
Unus autem de his qui pendebant latronibus
blasphemabat eum dicens
si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
Respondens autem alter increpabat illum dicens
neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
et nos quidem iuste nam digna factis recipimus
hic vero nihil mali gessit
et dicebat ad Iesum
Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
Erat autem fere hora sexta
et tenebrae factae sunt in universa terra
usque in nonam horam
et obscuratus est sol
Et velum templi scissum est medium
Et clamans voce magna Iesus ait
Pater in manus tuas commendo spiritum meum
et haec dicens exspiravit
Videns autem centurio quod factum fuerat
glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud
et videbant quae fiebant
percutientes pectora sua revertebantur
stabant autem omnes noti eius a longe
et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec
videntes
Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio
vir bonus et iustus
hic non consenserat consilio et actibus eorum
ab Arimathia civitate Iudaeae
qui expectabat et ipse regnum Dei
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Et depositum involvit sindone
et posuit eum in monumento exciso
in quo nondum quisquam positus fuerat
Et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea
viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
Et revertentes paraverunt aromata et unguenta
et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum