ego flos campi et lilium convallium
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios
sub umbra illius quam desideraveram
sedi
et fructus eius dulcis gutturi meo
introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
vox dilecti mei
ecce iste venit saliens in montibus transiliens
colles
similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum
en ipse stat post parietem nostrum
despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
et dilectus meus loquitur mihi
surge propera amica mea formonsa
mea et veni
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
flores apparuerunt in terra
tempus putationis advenit
vox turturis audita est in terra nostra
ficus protulit grossos suos
vineae florent dederunt odorem
surge amica mea speciosa mea et veni
columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis
vox enim tua dulcis et facies tua decora
capite nobis vulpes vulpes parvulas quae
demoliuntur vineas
nam vinea nostra floruit
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
donec adspiret dies et inclinentur umbrae
revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo
cervorum
super montes Bether