Osculetur me osculo oris sui
quia meliora sunt ubera tua vino
fraglantia
unguentis optimis
oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
trahe me post te curremus
introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te
memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem
sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
nolite me considerare quod fusca sim
quia decoloravit me sol
filii matris meae pugnaverunt contra me
posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie
ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
si ignoras te o pulchra inter mulieres
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra
oculi tui columbarum
ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus
lectulus noster floridus
tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina