fili mi si spoponderis pro amico tuo
defixisti apud extraneum manum tuam
inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera
quia incidisti in manu proximi tui
discurre festina suscita amicum tuum
ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
eruere quasi dammula de manu
et quasi avis de insidiis aucupis
vade ad formicam o piger et considera vias eius
et disce sapientiam
quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
parat aestate cibum sibi
et congregat in messe quod comedat
usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
paululum dormies paululum dormitabis
paululum conseres manus ut dormias
et veniet tibi quasi viator egestas
et pauperies quasi vir armatus
homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
annuit oculis terit pede digito loquitur
pravo corde machinatur malum
et in omni tempore iurgia seminat
huic extemplo veniet perditio sua
et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
oculos sublimes linguam mendacem
manus effundentes innoxium sanguinem
cor machinans cogitationes pessimas
pedes veloces ad currendum in malum
proferentem mendacia testem fallacem
et eum qui seminat inter fratres discordias
conserva fili mi praecepta patris tui
et ne dimittas legem matris tuae
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
cum ambulaveris gradiantur tecum
cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
quia mandatum lucerna est et lex lux
et via vitae increpatio disciplinae
ut custodiant te a muliere mala
et a blanda lingua extraneae
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum
nec capiaris nutibus illius
pretium enim scorti vix unius est panis
mulier autem viri pretiosam animam capit
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo
ut vestimenta illius non ardeant
aut ambulare super prunas
et non conburentur plantae eius
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui
non erit mundus cum tetigerit eam
non grandis est culpae cum quis furatus fuerit
furatur enim ut esurientem impleat animam
deprehensus quoque reddet septuplum
et omnem substantiam domus suae tradet
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
turpitudinem et ignominiam congregat sibi
et obprobrium illius non delebitur
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
nec adquiescet cuiusquam precibus
nec suscipiet pro redemptione dona plurima