fili mi adtende sapientiam meam
et prudentiae meae inclina aurem tuam
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
favus enim stillans labia meretricis
et nitidius oleo guttur eius
novissima autem illius amara quasi absinthium
et acuta quasi gladius biceps
pedes eius descendunt in mortem
et ad inferos gressus illius penetrant
per semitam vitae non ambulat
vagi sunt gressus eius et investigabiles
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
longe fac ab ea viam tuam
et ne adpropinques foribus domus eius
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
ne forte impleantur extranei viribus tuis
et labores tui sint in domo aliena
et gemas in novissimis
quando consumpseris carnes et corpus tuum
et dicas
cur detestatus sum disciplinam
et increpationibus non adquievit cor meum
nec audivi vocem docentium me
et magistris non inclinavi aurem meam
paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
habeto eas solus nec sint alieni participes tui
sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
cerva carissima et gratissimus hinulus
ubera eius inebrient te omni tempore
in amore illius delectare iugiter
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
respicit Dominus vias hominis
et omnes gressus illius considerat
iniquitates suae capiunt impium
et funibus peccatorum suorum constringitur
ipse morietur quia non habuit disciplinam
et multitudine stultitiae suae decipietur