sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini
quocumque voluerit inclinabit illud
omnis via viri recta sibi videtur
adpendit autem corda Dominus
facere misericordiam et iudicium
magis placent Domino quam victimae
exaltatio oculorum et dilatatio cordis
lucerna impiorum peccatum
cogitationes robusti semper in abundantia
omnis autem piger semper in egestate
qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est
et inpingetur ad laqueos mortis
rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi
anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
multato pestilente sapientior erit parvulus
et si sectetur sapientem sumet scientiam
excogitat iustus de domo impii
ut detrahat impios in malum
qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis
et ipse clamabit et non exaudietur
munus absconditum extinguet iras
et donum in sinu indignationem maximam
gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
qui diligit epulas in egestate erit
qui amat vinum et pinguia non ditabitur
pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda
thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti
et inprudens homo dissipabit illud
qui sequitur iustitiam et misericordiam
inveniet vitam et iustitiam et gloriam
civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
qui custodit os suum et linguam suam
custodit ab angustiis animam suam
superbus et arrogans vocatur indoctus
qui in ira operatur superbiam
desideria occidunt pigrum
noluerunt enim quicquam manus eius operari
tota die concupiscit et desiderat
qui autem iustus est tribuet et non cessabit
hostiae impiorum abominabiles
quia offeruntur ex scelere
testis mendax peribit
vir oboediens loquitur victoriam
vir impius procaciter obfirmat vultum suum
qui autem rectus est corrigit viam suam
non est sapientia non est prudentia
non est consilium contra Dominum
equus paratur ad diem belli
Dominus autem salutem tribuet