luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas
quicumque his delectatur non erit sapiens
sicut rugitus leonis ita terror regis
qui provocat eum peccat in animam suam
honor est homini qui separat se a contentionibus
omnes autem stulti miscentur contumeliis
propter frigus piger arare noluit
mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri
sed homo sapiens exhauriet illud
multi homines misericordes vocantur
virum autem fidelem quis inveniet
iustus qui ambulat in simplicitate sua
beatos post se filios derelinquet
rex qui sedet in solio iudicii
dissipat omne malum intuitu suo
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
pondus et pondus mensura et mensura
utrumque abominabile est apud Deum
ex studiis suis intellegitur puer
si munda et si recta sint opera eius
aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
noli diligere somnum ne te egestas opprimat
aperi oculos tuos et saturare panibus
malum est malum est dicit omnis emptor
et cum recesserit tunc gloriabitur
est aurum et multitudo gemmarum
vas autem pretiosum labia scientiae
tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni
et pro extraneis aufer pignus ab eo
suavis est homini panis mendacii
et postea implebitur os eius calculo
cogitationes consiliis roborantur
et gubernaculis tractanda sunt bella
ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne
commiscearis
qui maledicit patri suo et matri
extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
hereditas ad quam festinatur in principio
in novissimo benedictione carebit
ne dicas reddam malum
expecta Dominum et liberabit te
abominatio est apud Deum pondus et pondus
statera dolosa non est bona
a Domino diriguntur gressus viri
quis autem hominum intellegere potest viam suam
ruina est hominis devorare sanctos
et post vota tractare
dissipat impios rex sapiens
et curvat super eos fornicem
lucerna Domini spiraculum hominis
quae investigat omnia secreta ventris
misericordia et veritas custodiunt regem
et roboratur clementia thronus eius
exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
livor vulneris absterget mala
et plagae in secretioribus ventris