occasiones quaerit qui vult recedere ab amico
omni tempore erit exprobrabilis
non recipit stultus verba prudentiae
nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit
sed sequitur eum ignominia et obprobrium
aqua profunda verba ex ore viri
et torrens redundans fons sapientiae
accipere personam impii non est bonum
ut declines a veritate iudicii
labia stulti inmiscunt se rixis
et os eius iurgia provocat
os stulti contritio eius
et labia illius ruina animae eius
verba bilinguis quasi simplicia
et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
qui mollis et dissolutus est in opere suo
frater est sua opera dissipantis
turris fortissima nomen Domini
ad ipsum currit iustus et exaltabitur
substantia divitis urbs roboris eius
et quasi murus validus circumdans eum
antequam conteratur exaltatur cor hominis
et antequam glorificetur humiliatur
qui prius respondit quam audiat
stultum se esse demonstrat et confusione dignum
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam
spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
cor prudens possidebit scientiam
et auris sapientium quaerit doctrinam
donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
iustus prior est accusator sui
venit amicus eius et investigavit eum
contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma
et iudicia quasi vectes urbium
de fructu oris viri replebitur venter eius
et genimina labiorum illius saturabunt
eum
mors et vita in manu linguae
qui diligunt eam comedent fructus eius
qui invenit mulierem invenit bonum
et hauriet iucunditatem a Domino
cum obsecrationibus loquetur pauper
et dives effabitur rigide
vir amicalis ad societatem
magis amicus erit quam frater