melior est buccella sicca cum gaudio
quam domus plena victimis cum iurgio
servus sapiens dominabitur filiis stultis
et inter fratres hereditatem dividet
sicut igne probatur argentum et aurum camino
ita corda probat Dominus
malus oboedit linguae iniquae
et fallax obtemperat labiis mendacibus
qui despicit pauperem exprobrat factori eius
et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
corona senum filii filiorum
et gloria filiorum patres sui
non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
gemma gratissima expectatio praestolantis
quocumque se verterit prudenter intellegit
qui celat delictum quaerit amicitias
qui altero sermone repetit separat foederatos
plus proficit correptio apud prudentem
quam centum plagae apud stultum
semper iurgia quaerit malus
angelus autem crudelis mittetur contra eum
expedit magis ursae occurrere raptis fetibus
quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
qui dimittit aquam caput est iurgiorum
et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
quid prodest habere divitias stultum
cum sapientiam emere non possit
omni tempore diligit qui amicus est
et frater in angustiis conprobatur
homo stultus plaudet manibus
cum spoponderit pro amico suo
qui meditatur discordiam diligit rixas
et qui exaltat ostium quaerit ruinam
qui perversi cordis est non inveniet bonum
et qui vertit linguam incidet in malum
natus est stultus in ignominiam suam
sed nec pater in fatuo laetabitur
animus gaudens aetatem floridam facit
spiritus tristis exsiccat ossa
munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
in facie prudentis lucet sapientia
oculi stultorum in finibus terrae
ira patris filius stultus
et dolor matris quae genuit eum
non est bonum damnum inferre iusto
nec percutere principem qui recta iudicat
qui moderatur sermones suos doctus et prudens est
et pretiosi spiritus vir eruditus
stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur
et si conpresserit labia sua intellegens