haec sunt generationes Aaron et Mosi
in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab
dein Abiu et Eleazar et Ithamar
haec nomina filiorum Aaron sacerdotum
qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus
ut sacerdotio fungerentur
mortui sunt Nadab et Abiu
cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque
liberis
functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
locutus est Dominus ad Mosen dicens
adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis
ut ministrent ei et excubent
et observent
quicquid ad cultum pertinet multitudinis
coram tabernaculo testimonii
et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
dabisque dono Levitas
Aaron et filiis eius
quibus traditi sunt a filiis Israhel
Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii
externus qui ad ministrandum accesserit
morietur
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
ego tuli Levitas a filiis Israhel
pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel
eruntque Levitae mei
meum est enim omne primogenitum
ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti
sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel
ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
numera filios Levi per domos patrum suorum et familias
omnem masculum ab uno mense et supra
numeravit Moses ut praeceperat Dominus
et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
filii Gerson Lebni et Semei
filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
filii Merari Mooli et Musi
de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra
septem milia quingentorum
hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
sub principe Eliasaph filio Lahel
et habebunt excubias in tabernaculo foederis
ipsum tabernaculum et operimentum eius
tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et
cortinas atrii
tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi
et quicquid ad ritum altaris pertinet
funes tabernaculi et omnia utensilia eius
cognatio Caath habebit populos
Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas
hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
omnes generis masculini ab uno mense et supra
octo milia sescenti
habebunt excubias sanctuarii
et castrametabuntur ad meridianam plagam
princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
et custodient arcam mensamque et candelabrum
altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur
et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis
erit super excubitores custodiae sanctuarii
at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae
recensiti per nomina sua
omnes generis masculini ab uno mense et supra
sex milia ducenti
princeps eorum Surihel filius Abiahihel
in plaga septentrionali castrametabuntur
erunt sub custodia eorum
tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum
et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis
et paxilli cum funibus
castrametabuntur ante tabernaculum foederis
id est ad orientalem plagam
Moses et Aaron cum filiis suis
habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel
quisquis alienus accesserit morietur
omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini
per familias suas in genere masculino a mense uno et supra
fuerunt viginti duo milia
et ait Dominus ad Mosen
numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel
a mense uno et supra
et habebis summam eorum
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel
ego sum Dominus
et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra
viginti duo milia ducenti septuaginta tres
locutusque est Dominus ad Mosen
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel
et pecora Levitarum pro pecoribus eorum
eruntque Levitae mei ego sum Dominus
in pretio autem ducentorum septuaginta trium
qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii
siclus habet obolos viginti
dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius
et quos redemerant a Levitis
pro primogenitis filiorum Israhel
mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
et dedit eam Aaroni et filiis eius
iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus