locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum
castrametabuntur filiorum Israhel
per gyrum tabernaculi foederis
ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui
eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
et omnis de stirpe eius summa pugnantium
septuaginta quattuor milia sescentorum
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar
quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
et omnis numerus pugnatorum eius
quinquaginta quattuor milia quadringenti
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum
quinquaginta septem milia quadringenti
universi qui in castris Iudae adnumerati sunt
fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti
et per turmas suas primi egredientur
in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam
erit princeps Elisur filius Sedeur
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta sex milia quingenti
iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon
quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quinquaginta novem milia trecenti
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben
centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta
per turmas suas in secundo loco proficiscentur
levabitur autem tabernaculum testimonii
per officia Levitarum et turmas eorum
quomodo erigetur ita et deponetur
singuli per loca et ordines suos proficiscentur
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim
quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta milia quingenti
et cum eis tribus filiorum Manasse
quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
triginta duo milia ducenti
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt
triginta quinque milia quadringenti
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim
centum octo milia centum
per turmas suas tertii proficiscentur
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan
quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
sexaginta duo milia septingenti
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser
quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta milia et mille quingenti
de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
cunctus exercitus pugnatorum eius
quinquaginta tria milia quadringenti
omnes qui numerati sunt in castris Dan
fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti
et novissimi proficiscentur
hic numerus filiorum Israhel
per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus
sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel
sic enim praecepit Dominus Mosi
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus
castrametati sunt per turmas suas
et profecti per familias ac domos patrum suorum