locutaque est Maria et Aaron contra Mosen
propter uxorem eius aethiopissam
et dixerunt
num per solum Mosen locutus est Dominus
nonne et nobis similiter est locutus
quod cum audisset Dominus
erat enim Moses vir mitissimus
super omnes homines qui morabantur in terra
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam
egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis
cumque fuissent egressi
descendit Dominus in columna nubis
et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam
qui cum issent
dixit ad eos
audite sermones meos
si quis fuerit inter vos propheta Domini
in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
at non talis servus meus Moses
qui in omni domo mea fidelissimus est
ore enim ad os loquor ei
et palam non per enigmata et figuras Dominum videt
quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
iratusque contra eos abiit
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum
et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix
cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
ait ad Mosen obsecro domine mi
ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
ne fiat haec quasi mortua
et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae
ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
cui respondit Dominus
si pater eius spuisset in faciem illius
nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi
separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus
et populus non est motus de loco illo
donec revocata est Maria