interea ortum est murmur populi
quasi dolentium pro labore contra Dominum
quod cum audisset iratus est
et accensus in eos ignis Domini
devoravit extremam castrorum partem
cumque clamasset populus ad Mosen
oravit Moses Dominum et absortus est ignis
vocavitque nomen loci illius Incensio
eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis
flagravit desiderio sedens et flens
iunctis sibi pariter filiis Israhel
et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis
in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia
anima nostra arida est
nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
circuibatque populus
et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario
coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
audivit ergo Moses flentem populum per familias
singulos per ostia tentorii sui
iratusque est furor Domini valde
sed et Mosi intoleranda res visa est
et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum
quare non invenio gratiam coram te
et cur inposuisti pondus universi populi huius super me
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam
ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix
infantulum
et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
unde mihi carnes ut dem tantae multitudini
flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
non possum solus sustinere omnem hunc populum
quia gravis mihi est
sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me
et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
et dixit Dominus ad Mosen
congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel
quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri
et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum
ut descendam et loquar tibi
et auferam de spiritu tuo tradamque eis
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
populo quoque dices
sanctificamini cras comedetis carnes
ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium
bene nobis erat in Aegypto
ut det vobis Dominus carnes et comedatis
non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti
quidem
sed usque ad mensem dierum
donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam
eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est
et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto
et ait Moses
sescenta milia peditum huius populi sunt
et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
numquid ovium et boum multitudo caedetur
ut possit sufficere ad cibum
vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est
iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senibus Israhel
quos stare fecit circa tabernaculum
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum
auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans
septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus
prophetaverunt nec ultra cessarunt
remanserant autem in castris duo viri
quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad
super quos requievit spiritus
nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad
tabernaculum
cumque prophetarent in castris
cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens
Heldad et Medad prophetant in castris
statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait
domine mi Moses prohibe eos
at ille quid inquit aemularis pro me
quis tribuat ut omnis populus prophetet
et det eis Dominus spiritum suum
reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
ventus autem egrediens a Domino
arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in
castra
itinere quantum uno die confici potest
ex omni parte castrorum per circuitum
volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram
surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die
altero
congregavit coturnicum qui parum decem choros
et siccaverunt eas per gyrum castrorum
adhuc carnes erant in dentibus eorum
nec defecerat huiuscemodi cibus
et ecce furor Domini concitatus in populum
percussit eum plaga magna nimis
vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae
ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat
egressi autem de sepulchris Concupiscentiae
venerunt in Aseroth et manserunt ibi