locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
loquere filiis Israhel et dices ad eos
quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis
sabbatizet sabbatum Domini
sex annis seres agrum tuum
et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini
agrum non seres et vineam non putabis
quae sponte gignit humus non metes
et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam
annus enim requietionis terrae est
sed erunt vobis in cibum
tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo
et advenae qui peregrinantur apud te
iumentis tuis et pecoribus
omnia quae nascuntur praebebunt cibum
numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum
id est septem septies
quae simul faciunt annos quadraginta novem
et clanges bucina mense septimo decima
die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
sanctificabisque annum quinquagesimum
et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae
ipse est enim iobeleus
revertetur homo ad possessionem suam
et unusquisque rediet ad familiam
pristinam
quia iobeleus est et quinquagesimus annus
non seretis neque metetis
sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
ob sanctificationem iobelei
sed statim ablata comedetis
anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo
ne contristes fratrem tuum
sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
et iuxta supputationem frugum vendet tibi
quanto plus anni remanserint post iobeleum
tanto crescet et pretium
et quanto minus temporis numeraveris
tanto minoris et emptio constabit
tempus enim frugum vendet tibi
nolite adfligere contribules vestros
sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea
ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
et gignat vobis humus fructus suos
quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo
si non seruerimus neque collegerimus fruges
nostras
dabo benedictionem meam vobis anno sexto
et faciet fructus trium annorum
seretisque anno octavo
et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum
donec nova nascantur edetis vetera
terra quoque non veniet in
perpetuum
quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
unde cuncta regio possessionis vestrae
sub redemptionis condicione vendetur
si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam
et voluerit propinquus eius potest redimere quod
ille vendiderat
sin autem non habuerit proximum
et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit
et quod reliquum est reddet emptori
sicque recipiet possessionem suam
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium
habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum
in ipso enim omnis venditio redit ad
dominum et ad possessorem pristinum
qui vendiderit domum intra urbis muros
habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus
emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum
et redimi non poterit etiam in iobeleo
sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet
agrorum iure vendetur
si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos
quia domus urbium leviticarum pro possessionibus
sunt inter filios Israhel
suburbana autem eorum non venient
quia possessio sempiterna est
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu
et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam
dedisti
time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram
et frugum superabundantiam non exiges
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus
non eum opprimes servitute famulorum
sed quasi mercennarius et colonus erit
usque ad annum iobeleum operabitur apud te
et postea egredietur cum liberis suis
et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti
non venient condicione servorum
ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
et de advenis qui peregrinantur apud vos
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
hos habebitis famulos
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in
aeternum
fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini
et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
post venditionem potest redimi
qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis
sin autem et ipse potuerit redimet se
supputatis dumtaxat annis
a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum
et pecunia qua venditus fuerat
iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum
secundum hos reddet et pretium
si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum
et reddet emptori quod reliquum est annorum
quibus ante servivit mercedibus inputatis
non adfliget eum violenter in conspectu tuo
quod si per haec redimi non potuerit
anno iobeleo egredietur cum liberis suis
mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de
terra Aegypti