et locutus est Dominus ad Mosen dicens
praecipe filiis Israhel
ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum
ad concinnandas lucernas iugiter
extra velum testimonii in tabernaculo foederis
ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino
cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
super candelabro mundissimo ponentur semper in
conspectu Domini
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes
qui singuli habebunt duas decimas
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
et pones super eos tus lucidissimum
ut sit panis in monumentum oblationis Domini
per singula sabbata mutabuntur coram Domino
suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto
quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis
quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel
iurgatus est in castris cum viro israhelite
cumque blasphemasset nomen et
maledixisset ei
adductus est ad Mosen
vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
qui locutus est ad Mosen
dicens
educ blasphemum extra castra
et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius
et lapidet eum populus universus
et ad filios Israhel loqueris
homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
lapidibus opprimet eum omnis multitudo
sive ille civis seu peregrinus fuerit
qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
qui percusserit animal reddat vicarium
id est animam pro anima
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum
sicut fecit fiet ei
fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet
qualem inflixerit maculam talem sustinere
cogetur
qui percusserit iumentum reddet aliud
qui percusserit hominem punietur
aequum iudicium sit inter vos
sive peregrinus sive civis peccaverit
quia ego sum Dominus Deus vester
locutusque est Moses ad filios Israhel
et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra
ac lapidibus oppresserunt
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi