locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos
sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
unusquisque matrem et patrem suum timeat
sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis
ego Dominus Deus vester
si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero
quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit
et peribit anima illa de populo suo
cum messueris segetes terrae tuae
non tondebis usque ad solum superficiem terrae
nec remanentes spicas colliges
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis
sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes
ego Dominus Deus vester
non facietis furtum
non mentiemini
nec decipiet unusquisque proximum suum
non peierabis in nomine meo
nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum
non morabitur opus mercennarii apud te usque mane
non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum
sed timebis Deum tuum
quia ego sum Dominus
non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis
nec consideres personam pauperis
nec honores vultum potentis
iuste iudica proximo tuo
non eris criminator et susurro in populis
non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
ne oderis fratrem tuum in corde tuo
sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
leges meas custodite
iumenta tua non facies coire cum alterius
generis animantibus
agrum non seres diverso semine
veste quae ex duobus texta est non indueris
homo si dormierit cum muliere coitu seminis
quae sit ancilla etiam nubilis
et tamen pretio non redempta nec libertate donata
vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii
arietem
orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino
et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera
auferetis praeputia eorum
poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis
Domino
quinto autem anno comedetis fructus
congregantes poma quae proferunt
ego Dominus Deus vester
non comedetis cum sanguine
non augurabimini nec observabitis somnia
neque in rotundum adtondebitis comam
nec radatis barbam
et super mortuo non incidetis carnem vestram
neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
ne prostituas filiam tuam
et contaminetur terra et impleatur piaculo
sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
ne declinetis ad magos
nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos
ego Dominus Deus vester
coram cano capite consurge et honora personam senis
et time Deum tuum
ego sum Dominus
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos
ne exprobretis ei
sed sit inter vos quasi indigena
et diligetis eum quasi vosmet ipsos
fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti
ego Dominus Deus vester
nolite facere iniquum aliquid in iudicio
in regula in pondere in mensura
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
custodite omnia praecepta mea et universa iudicia
et facite ea ego Dominus