locutusque est Dominus ad Mosen dicens
loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis
et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis
nec in legitimis eorum ambulabitis
facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis
in eis
ego Dominus Deus vester
custodite leges meas atque iudicia
quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet
ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies
mater tua est non revelabis turpitudinem eius
turpitudinem uxoris patris tui non discoperies
turpitudo enim patris tui est
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris
genita est non revelabis
turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis
quia turpitudo tua est
turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est
soror tua non revelabis
turpitudinem sororis patris tui non discoperies
quia caro est patris tui
turpitudinem sororis matris tuae non revelabis
eo quod caro sit matris tuae
turpitudinem patrui tui non revelabis
nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est
nec discoperies ignominiam eius
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis
quia turpitudo fratris tui est
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis
filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes
ut reveles ignominiam eius
quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies
nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
ad mulierem quae patitur menstrua non accedes
nec revelabis foeditatem eius
cum uxore proximi tui non coibis
nec seminis commixtione maculaberis
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch
nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
cum masculo non commisceberis coitu femineo
quia abominatio est
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo
mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
ne polluamini in omnibus his
quibus contaminatae sunt universae gentes
quas ego eiciam ante conspectum vestrum
et quibus polluta est terra
cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
custodite legitima mea atque iudicia
et non faciat ex omnibus
abominationibus istis
tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
omnes enim execrationes istas
fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis
sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam
peribit de medio populi sui
custodite mandata mea
nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos
et ne polluamini in eis
ego Dominus Deus vester