primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra
Nepthalim
et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium
populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam
habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam
laetabuntur coram te sicut laetantur in messe
sicut exultant quando
dividunt spolia
iugum enim oneris eius et virgam umeri eius
et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian
quia omnis violenta praedatio cum tumultu
et vestimentum mixtum sanguine
erit in conbustionem et cibus ignis
parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis
et factus est principatus super umerum eius
et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius
Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis
super solium David et super regnum eius
ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia
amodo et usque in sempiternum
zelus Domini exercituum faciet hoc
verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam
in superbia et magnitudine cordis dicentes
lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus
sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
et elevabit Dominus hostes Rasin super eum
et inimicos eius in tumultum vertet
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente
et devorabunt Israhel toto ore
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
et populus non est reversus ad percutientem se
et Dominum exercituum non inquisierunt
et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et
refrenantem die una
longevus et honorabilis ipse est caput
et propheta docens mendacium ipse cauda est
et erunt qui beatificant populum istum seducentes
et qui beatificantur praecipitati
propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus
et pupillorum eius et viduarum non miserebitur
quia omnis hypocrita est et nequam
et universum os locutum est stultitiam
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit
et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi
in ira Domini exercituum conturbata est terra
et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
et declinabit ad dexteram et esuriet
et comedet ad sinistram et non saturabitur
unusquisque carnem brachii sui vorabit
Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta