vae qui condunt leges iniquas
et scribentes iniustitiam scripserunt
ut opprimerent in iudicio pauperes
et vim facerent causae humilium populi mei
ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis
ad cuius fugietis auxilium
et ubi derelinquetis gloriam vestram
ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis
super omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
vae Assur virga furoris mei et baculus ipse
in manu eorum indignatio mea
ad gentem fallacem mittam eum
et contra populum furoris mei mandabo illi
ut auferat spolia et diripiat praedam
et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
ipse autem non sic arbitrabitur
et cor eius non ita aestimabit
sed ad conterendum erit cor eius
et ad internicionem gentium non paucarum
dicet enim
numquid non principes mei simul reges sunt
numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath
numquid non ut Damascus sic Samaria
quomodo invenit manus mea regna idoli
sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
numquid non sicut feci Samariae et idolis eius
sic faciam Hierusalem et simulacris eius
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem
visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur
et super gloriam altitudinis oculorum eius
dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi
et abstuli terminos populorum
et principes eorum depraedatus sum
et detraxi quasi potens in sublime residentes
et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum
et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt
sic universam terram ego congregavi
et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea
aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur
quomodo si elevetur virga contra levantem se
et exaltetur baculus qui utique lignum est
propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in
pinguibus eius tenuitatem
et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma
et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
et gloria saltus eius et Carmeli eius
ab anima usque ad carnem consumetur
et erit terrore profugus
et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur
et puer scribet eos
et erit in die illa
non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti
super eo qui percutit eos
sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel
in veritate
reliquiae convertentur
reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris
reliquiae convertentur ex eo
consummatio adbreviata inundabit iustitiam
consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in
medio omnis terrae
propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum
noli timere populus meus habitator Sion ab Assur
in virga percutiet te
et baculum suum levabit super te in via Aegypti
adhuc enim paululum modicumque
et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum
iuxta plagam Madian in petra Oreb
et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
et erit in die illa
auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo
et conputrescet iugum a facie olei
veniet in Aiath transibit in Magron
apud Machmas commendabit vasa sua
transierunt cursim Gabee sedes nostra
obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
adhuc dies est ut in Nob stetur
agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore
et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet