haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia
quae mandavit Dominus Deus vester
ut docerem vos et faciatis ea
in terra ad quam transgredimini possidendam
ut timeas Dominum Deum tuum
et custodias omnia mandata et praecepta eius
quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis
cunctis diebus vitae tuae
ut prolongentur dies tui
audi Israhel et observa ut facias
et bene sit tibi et multipliceris amplius
sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi
terram lacte et melle manantem
audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex
tota fortitudine tua
eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
et narrabis ea filiis tuis
et meditaberis sedens in domo tua
et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
et ligabis ea quasi signum in manu tua
eruntque et movebuntur inter oculos tuos
scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram
pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti
cisternas quas non fodisti
vineta et oliveta quae non plantasti
et comederis et saturatus fueris
cave diligenter ne obliviscaris Domini
qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies
ac per nomen illius iurabis
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium
quae in circuitu vestro sunt
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui
nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te
et auferat te de superficie terrae
non temptabis Dominum Deum tuum
sicut temptasti in loco temptationis
custodi praecepta Domini Dei tui
ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini
ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam
de qua iuravit Dominus patribus tuis
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens
quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia
quae praecepit Dominus Deus noster nobis
dices ei
servi eramus Pharaonis in Aegypto
et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto
contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
et eduxit nos inde
ut introductis daret terram super qua iuravit
patribus nostris
praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec
et timeamus Dominum Deum nostrum
et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est
hodie
eritque nostri misericors
si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo
nostro
sicut mandavit nobis