vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum
audi Israhel caerimonias atque iudicia
quae ego loquor in auribus vestris hodie
discite ea et opere conplete
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
non cum patribus nostris iniit pactum
sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus
facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio
ignis
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo
ut adnuntiarem vobis verba eius
timuistis enim ignem et non ascendistis in montem
et ait
ego Dominus Deus tuus
qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
non habebis deos alienos in conspectu meo
non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium
quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum
et quae versantur in aquis sub terra
non adorabis ea et non coles
ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator
reddens iniquitatem patrum super filios
in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me
et faciens misericordiam in multa milia
diligentibus me et custodientibus praecepta mea
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra
quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius
adsumpserit
observa diem sabbati ut sanctifices eum
sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus
sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui
non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia
servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum
et peregrinus qui est intra portas tuas
ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
memento quod et ipse servieris in Aegypto
et eduxerit te inde Dominus Deus tuus
in manu forti et brachio extento
idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati
honora patrem tuum et matrem
sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus
ut longo vivas tempore
et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
non occides
neque moechaberis
furtumque non facies
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
non concupisces uxorem proximi tui
non domum non agrum non servum non ancillam
non bovem non asinum et universa quae illius sunt
haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte
de medio ignis et nubis et caliginis voce magna
nihil addens amplius
et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum
et montem ardere vidistis
accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam
vocem eius audivimus de medio ignis
et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus
si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
quid est omnis caro
ut audiat vocem Dei viventis qui de medio
ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi
loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
quod cum audisset Dominus ait ad me
audivi vocem verborum populi huius
quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
quis det talem eos habere mentem ut timeant me
et custodiant universa mandata mea in omni tempore
ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
tu vero hic sta mecum
et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia
quae docebis eos
ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis
non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis
ut vivatis et bene sit vobis
et protelentur dies in terra possessionis vestrae