1quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra
iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae
ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
2quare ergo rubrum est indumentum tuum
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
3torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum
calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea
et omnia indumenta mea inquinavi
4dies enim ultionis in corde meo
annus redemptionis meae venit
5circumspexi et non erat auxiliator
quaesivi et non fuit qui adiuvaret
et salvavit mihi brachium meum
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi
6et conculcavi populos in furore meo
et inebriavi eos in indignatione mea
et detraxi in terra virtutem eorum
7miserationum Domini recordabor
laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus
et super multitudinem bonorum domui Israhel
quae largitus est eis
secundum indulgentiam suam
et secundum multitudinem misericordiarum suarum
8et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes
et factus est eis salvator
9in omni tribulatione eorum non est tribulatus
et angelus faciei eius salvavit eos
in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos
et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi
10ipsi autem ad iracundiam provocaverunt
et adflixerunt spiritum Sancti eius
et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
11et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui
ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui
ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui
12qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae
qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
13qui duxit eos per abyssos
quasi equum in deserto non inpingentem
14quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit
sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
15adtende de caelo
et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae
ubi est zelus tuus et fortitudo tua
multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum
super me continuerunt se
16tu enim pater noster et Abraham nescivit nos
et Israhel ignoravit nos
tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
17quare errare nos fecisti Domine de viis tuis
indurasti cor nostrum ne timeremus te
convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae
18quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri
conculcaverunt sanctificationem tuam
19facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri
neque invocaretur nomen tuum super nos