aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas
ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt
ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus
vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum
vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis
haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis
quae qui possederant occidebant et non dolebant
et vendebant ea dicentes
benedictus Dominus divites facti sumus
et pastores eorum non parcebant eis
et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus
ecce ego tradam homines
unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui
et concident terram et non eruam de manu eorum
et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis
et adsumpsi mihi duas virgas
unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos
et pavi gregem
et succidi tres pastores in mense uno
et contracta est anima mea in eis
siquidem anima eorum variavit in me
et dixi non pascam vos
quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur
et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui
et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam
ut irritum facerem foedus meum
quod percussi cum omnibus populis
et in irritum deductum est in die illa
et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi
quia verbum Domini est
et dixi ad eos
si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam
et si non quiescite
et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos
et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium
decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis
et tuli triginta argenteos
et proieci illos in domo Domini ad statuarium
et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus
ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter Israhel
et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra
qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret
et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet
et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet
o pastor et idolum derelinquens gregem
gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius
brachium eius ariditate siccabitur
et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur