In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
et ait pueris suis
hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis
et ideo virtutes inoperantur in eo
Herodes enim tenuit Iohannem
et alligavit eum et posuit in carcere
propter Herodiadem uxorem fratris sui
dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
et volens illum occidere timuit populum
quia sicut prophetam eum habebant
Die autem natalis Herodis
saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
unde cum iuramento pollicitus est ei dare
quodcumque postulasset ab eo
at illa praemonita a matre sua
da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
et contristatus est rex
propter iuramentum autem et eos qui pariter
recumbebant iussit dari
misitque et decollavit Iohannem in carcere
et adlatum est caput eius in disco
et datum est puellae et tulit matri suae
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus
et sepelierunt illud
et venientes nuntiaverunt Iesu
Quod cum audisset Iesus
secessit inde in navicula in locum desertum seorsum
et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
et exiens vidit turbam multam
et misertus est eius et curavit languidos eorum
Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes
desertus est locus et hora iam praeteriit
dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
Iesus autem dixit eis
non habent necesse ire date illis vos manducare
responderunt ei
non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
qui ait eis adferte illos mihi huc
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum
acceptis quinque panibus et duobus piscibus
aspiciens in caelum benedixit et fregit
et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
et manducaverunt omnes et saturati sunt
et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum
exceptis mulieribus et parvulis
Et statim iussit discipulos
ascendere in navicula
et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
Et dimissa turba ascendit in montem solus orare
Vespere autem facto solus erat ibi
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus
erat enim contrarius ventus
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra
mare
et videntes eum supra mare ambulantem
turbati sunt dicentes quia fantasma est
et prae timore clamaverunt
statimque Iesus locutus est eis dicens
habete fiduciam ego sum nolite timere
Respondens autem Petrus dixit
Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
at ipse ait veni
et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam
ut veniret ad Iesum
videns vero ventum validum timuit
et cum coepisset mergi clamavit dicens
Domine salvum me fac
et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum
et ait illi modicae fidei quare dubitasti
Et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes
vere Filius Dei es
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
Et cum cognovissent eum viri loci illius
miserunt in universam regionem illam
et obtulerunt ei omnes male habentes
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent
et quicumque tetigerunt salvi facti sunt