ecce enim dies veniet succensa quasi caminus
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem
stipula
et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum
quae non relinquet eis radicem et germen
et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae
et sanitas in pinnis eius
et egrediemini et salietis sicut vituli de armento
et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum
in die qua ego facio dicit Dominus exercituum
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb
ad omnem Israhel praecepta et iudicia
ecce ego mittam vobis Heliam prophetam
antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum
ne forte veniam et percutiam terram anathemate
EXPLICIT MALACHI PROPHETA