Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae
cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus
ne ita ferociter et barbare feceris
sed honorem tribue diei sanctificationis
et honora eum qui universa conspicit
at ille infelix interrogavit
si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum
et respondentibus illis
est Dominus vivus ipse in caelo potens
qui iussit agi septimam diem
at ille ait et ego potens sum super terram
qui impero sumi arma et negotia regis impleri
tamen non obtinuit ut consilium perficeret
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus
cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe
auxilium sibi a Domino adfuturum
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum
sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo
et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam
et adlocutus illos de lege et prophetis
admonens etiam certaminum quae fecerant prius
promptiores eos constituit
et ita animis eorum erectis
simul ostendens gentium fallaciam
et iuramentorum praevaricationem
singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione
sed sermonibus optimis et hortationibus
exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit
erat autem huiusmodi visus
Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum
verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum
et qui a puero in virtutibus exercitatus sit
manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum
post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem
et magni decoris habitudine circa illum
respondentem vero Onian dixisse
hic est fratrum amator et populi Israhel
hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate
Hieremias propheta Dei
extendisse autem Hieremiam dexteram
et dedisse Iudae gladium aureum dicentem
accipe sanctum gladium munus a Deo
quo deicies adversarios populi mei Israhel
exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde
de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum
confortari
statuerunt dimicare et confligere fortiter
ut virtus de negotiis iudicaret
eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
erat enim pro uxoribus et filiis
itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo
maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat
pro his qui congressi erant
et cum iam omnes sperarent iudicium futurum
hostisque adesset atque exercitus
esset ordinatus
bestiae equitesque oportuno in loco conpositi
considerans Macchabeus adventum multitudinis
et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum
extendens manum in caelum
prodigia facientem Dominum invocavit
qui non secundum armorum potentiam
sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
dixit autem invocans hoc modo
tu Domine misisti angelum tuum
sub Ezechia rege Iudae
et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta
quinque milia
et nunc Dominator caelorum
mitte angelum tuum bonum ante nos
in timore et tremore magnitudinis brachii tui
ut metuant qui cum blasphemia veniunt
adversus sanctum populum tuum
et hic quidem ita peroravit
Nicanor autem et qui cum ipso erant
cum tubis et canticis admovebant
Iudas vero et qui cum eo erant
invocato Deo per orationes congressi sunt
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes
prostraverunt non minus triginta milia
praesentia Dei magnifice delectati
cumque cessassent et cum gaudio redirent
cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
facto itaque clamore et perturbatione suscitata
patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
praecepit autem Iudas
qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus
erat
caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam
perferri
quo cum convenisset
convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare
arcersiit et eos qui in arce erant
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria
quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice
gloriatus est
linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari
manum autem dementis contra templum suspendi
omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes
benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce
evidens ut esset et manifestum sit
auxilii Dei
itaque omnes communi consilio decreverunt
nullo modo diem istum absque celebritate praeterire
habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar
quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
igitur his erga Nicanorem gestis
et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa
ego quoque in his finem faciam sermonis
et siquidem bene et ut historiae conpetit et
ipse velim
si autem minus digne concedendum est mihi
sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est
alternis autem uti delectabile
ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus
hic ergo erit consummatus
EXPLICIT LIBER SECUNDUS
MACCHABEORUM