anno centesimo quadragesimo nono
cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine
adversus Iudaeam
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum
secum habentem peditum centum decem milia
et equitum quinque milia et elefantos viginti duo
currus cum falcibus trecentos
commiscuit autem se illis et Menelaus
et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum
non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum
sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem
et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum
iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem
loco necari
erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum
aggestum undique habens cineris
haec prospectum habebat in praeceps
inde in cinerem deici iussit sacrilegum
omnibus eum propellentibus ad interitum
et tali lege praevaricatorem legis contigit mori
nec terrae dari Menelaum
et quidem satis iuste
nam quia multa erga aram Dei delicta commisit
cuius ignis et cinis erat sanctus
ipse in cineris morte damnatus est
sed rex mente effrenatus veniebat
nequiorem se Iudaeis ostensurus
quibus Iudas cognitis praecepit populo
ut die ac nocte Dominum invocarent
quo sicut semper et nunc adiuvaret eos
quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur
ac populum qui nuper paululum respirasset
ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi
omnibus itaque id simul facientibus
et petentibus a Domino misericordiam
cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis
hortatus est eos Iudas ut se praepararent
ipse vero cum senioribus cogitavit
priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem
exire et Domini iudicio committere exitum rei
dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori
et hortatus suos ut fortiter dimicarent
et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et
civibus starent
circa Modin exercitum constituit
et dato signo suis Dei victoria
iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam
in castris interfecit viros quattuor milia
et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant
summoque metu ac perturbatione hostium replentes
rebus prospere gestis abierunt
hoc autem factum est die inlucescente
adiuvante eum Domini protectione
sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum
arte difficultates locorum temptabat
et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum
castra admovebat
sed fugabatur inpingebat minuebatur
his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu
qui requisitus conprehensus conclusus est
iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris
dextram dedit accepit abiit
commisit cum Iuda superatus est
ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae
qui relictus erat super negotia
mente consternatus Iudaeos deprecans
subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est
et reconciliatus obtulit sacrificium
honorificavit templum et munera posuit
Macchabeum amplexus est
et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos
ducem et principem
ut autem venit Ptolomaidam
graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem
indignantes ne forte foedus inrumperent
tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem
et populum sedavit
regressusque est Antiochiam
et hoc modo regi profectio et reditus processit