Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente
templum quidem et civitatem recepit
aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant
itemque delubra demolitus est
et purgato templo aliud altare fecerunt
et de ignitis lapidibus igne concepto
obtulerunt sacrificia post biennium
et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram
ne amplius malis talibus inciderent
sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur
et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat
contigit eadem die purgationem fieri
vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum
recordantes quod ante modicum temporis
diem sollemnem tabernaculorum in montibus
more bestiarum egerant
propter quod tyrsos et ramos virides
et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum
omnibus annis agere dies istos
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis
vitae excessus ita se habuit
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii
quae gesta sunt narrabimus
breviantes mala quae in bellis gesta sunt
hic suscepto regno
constituit super negotia regni Lysiam quendam
Foenicis et Syriae militiae principem
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer
iusti tenax erga Iudaeos esse instituit
et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos
et pacifice agere cum eis
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem
cum frequenter proditor audiret
eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset
veneno vitam finivit
Gorgias autem cum esset dux locorum
adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones
fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
hii vero qui erant cum Macchabeo
per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor
impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt
et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas
omnem adparatum ad repugnandum habentes
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho
item Macchabeo eisque qui cum
ipsis erant satis multis
ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti
a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia
et septuaginta milibus didragmis acceptis
dimiserunt quosdam effugere
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est
congregatis principibus populi
accusavit quod pecunia fratres vendidissent
adversariis eorum dimissis
hos igitur proditores factos interfecit
et confestim duas turres occupavit
armis autem ac manibus omnia prospere agendo
in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus
convocato exercitu peregrinae multitudinis
et congregato exercitu asiano advenit
quasi armis Iudaeam capturus
Macchabeus autem et qui cum ipso erant
adpropiante illo deprecabantur Deum
caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius
inimicis autem eorum esset inimicus
et adversaretur sicut lex dicit
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes
et proximi hostibus effecti resederunt
primo autem solis ortu utrique commiserunt
isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum
habentes
illi autem ducem belli animum habebant
sed cum vehemens pugna esset
apparuerunt adversariis de caelo viri quinque
in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
ex quibus duo Macchabeum medium habentes
armis suis circumseptum incolomem conservabant
in adversarios autem tela et fulmina iaciebant
ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
Timotheus autem confugit in Gazara
praesidium munitum cui praeerat Caereas
Macchabeus autem et qui cum eo erant
laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
at hii qui in turres erant loci
firmitate confisi
super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
sed cum dies quinta inlucesceret
viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant
accensi animis propter blasphemiam
viriliter accesserunt ad murum
et feroci animo incedentes ascendebant
sed et alii similiter ascendentes turres
portasque succendere adgressi
atque ipsos maledicos vivos concremare
per continuum autem biduum praesidio vastato
Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt
et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum
qui magna fecit cum Israhel
et victoriam illi dedit