Fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt
fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei
et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui
quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
et det vobis cor omnibus ut colatis eum
et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius
et faciat pacem
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis
nec vos deserat in tempore malo
et nunc hic sumus orantes pro vobis
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo
nono
nos Iudaei scripsimus vobis
in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis
ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem
et oravimus ad Dominum et exauditi sumus
et obtulimus sacrificium et similaginem
et accendimus lucernas et proposuimus panes
et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
anno centesimo octogesimo octavo
populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et
Iudas
Aristobolo magistro Ptolomei regis
qui est de genere christorum sacerdotum
et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
de magnis periculis a Deo liberati
magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
ipse enim ebullire fecit de Perside eos
qui pugnaverunt contra nos
nam cum in Perside esset
dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae
consilio deceptus sacerdotis Naneae
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum
Antiochus et amici eius
et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae
et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani
clauserunt templum
cum intrasset Antiochus
apertoque occulto aditu templi
mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant
et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu
purificationem templi
necessarium duximus significare vobis
ut vos quoque agatis diem scenophegiae
et diem ignis qui datus est
quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri
sacerdotes qui tunc Dei cultores erant
acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle
ubi erat puteus altus siccus
et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
cum praeterissent autem multi anni
et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis
nepotes sacerdotum illorum qui absconderant
misit ad requirendum ignem
et sicut narraverunt nobis
non invenerunt ignem sed aquam crassam
et iussit eos haurire et adferre sibi
et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias
aspargi aqua ipsa
et ligna et quae erant superposita
utque hoc factum est
et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo
accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
orationem autem faciebant omnes sacerdotes
dum consummaretur sacrificium
Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
et Neemiae erat oratio hunc habens modum
Domine Deus omnium creator
terribilis et fortis iustus et misericors
qui solus es rex bonus
solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus
qui liberas Israhel de omni malo
qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel
et custodi partem tuam et sanctifica
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus
contemptos et abominatos respice
ut sciant gentes quod tu es Deus noster
adflige opprimentes
et contumeliam facientes in superbia
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
sacerdotes autem psallebant hymnos
usquequo consumptum esset sacrificium
cum autem consummatum fuisset sacrificium
ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
quod ut factum est flamma ex eis accensa est
sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
ut vero manifestata essent haec
renuntiatum est regi Persarum
quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes
aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt
sacrificia
considerans autem rex et rem diligenter examinans
fecit ei templum
et si quibus donaverat rex multa bona
accipiebat ex hoc et tribuebat
appellavit autem Neemias hoc Nepthar
quod interpretatur purificatio
vocatur autem apud plures Nephi