et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris
Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti
et erant continentes hunc modum
rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum
volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea
electum feci multitudinem exercitus
et feci naves bellicas
volo autem procedere per regiones
ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram
et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes
quas remiserunt tibi ante me reges
et quaecumque alia dona remiserunt tibi
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis
in regione tua
Hierusalem autem sanctam esse et liberam
et omnia arma quae fabricata sunt
et praesidia quae struxisti quae tenes
maneant tibi
cum autem obtinuerimus regnum nostrum
glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna
ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
anno centesimo septuagesimo quarto
exiit Antiochus in terram patrum suorum
et convenerunt ad eum omnis exercitus
ita ut pauci relicti essent cum Tryfone
et insecutus est eum Antiochus rex
et venit Doram fugiens per maritimam
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala
et reliquit eum exercitus
et adplicuit Antiochus super Doram
cum centum viginti milibus virorum belligeratorum
et octo milibus equitum
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt
et vexabant civitatem a terra et mari
et neminem sinebant egredi
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma
habentes epistulas regibus et regionibus scriptas
in quibus continebantur haec
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri
renovantes pristinam amicitiam et societatem
missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum
adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus
ut non inferant illis mala
neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum
et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
visum est autem nobis accipere ab eis clypeum
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos
tradite eos Simoni principi sacerdotum
ut vindicet in eos secundum legem suam
haec eadem scripta sunt Demetrio regi
et Attalo et Arahae et Arsaci
et in omnes regiones et Samsamae
et Spartanis et Delo et
Mydo
et Sicyone et Cariae et Samum
et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum
et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado
et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora
secundo
admovens ei semper manus et machinas faciens
et conclusit Tryfonem ne procederet
et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium
et argentum et aurum et vasa copiosa
et noluit ea accipere
sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea
et alienavit se ab eo
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis
ut tractaret cum ipso dicens
vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem
civitates regni mei
fines earum desolastis
et fecistis plagam magnam super terram
et dominati estis per loca multa in regno meo
nunc ergo tradite civitates quas occupastis
et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae
sin autem date pro illis quingenta talenta argenti
et exterminii quod exterminastis
et tributorum civitatium alia talenta quingenta
sin autem veniemus et expugnabimus vos
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem
et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento
et adparatum copiosum
et obstipuit et rettulit ei verba regis
et respondit Simon et dixit ei
neque alienam terram sumpsimus
neque aliena detinemus
sed hereditatem patrum nostrorum
quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore
possessa est
nos vero tempus habentes
vindicamus hereditatem patrum nostrorum
nam de Ioppen et Gazara quae expostulas
ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra
horum damus talenta centum
et non respondit illi verbum
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista
et gloriam Simonis et universa quae vidit
et iratus est rex ira magna
Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum
et exercitum equitum et peditum dedit illi
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae
et mandavit ei aedificare Caedronem
et obstruere portas civitatis
et debellare populum
rex autem persequebatur Tryfonem
et pervenit Cendebeus Iamniam
et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam
et captivare populum et interficere
et aedificare Caedronem
et conlocavit illic equites et exercitum
ut egressi perambularent viam Iudaeae
sicut constituit ei rex