his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi
pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
iratusque Pharao contra eos
nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
misit eos in carcerem principis militum
in quo erat vinctus et Ioseph
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis
aliquantum temporis fluxerat
et illi in custodia tenebantur
videruntque ambo somnium nocte una
iuxta interpretationem congruam sibi
ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
sciscitatus est dicens
cur tristior est hodie solito facies vestra
qui responderunt
somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis
dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio
referte mihi quid videritis
narravit prior praepositus pincernarum somnium
videbam coram me vitem
in qua erant tres propagines
crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
calicemque Pharaonis in manu mea
tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam
et tradidi poculum Pharaoni
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii
tres propagines tres adhuc dies sunt
post quos recordabitur Pharao magisterii tui
et restituet te in gradum pristinum
dabisque ei calicem iuxta officium tuum
sicut facere ante consueveras
tantum memento mei cum tibi bene fuerit
et facies mecum misericordiam
ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum
et hic innocens in lacum missus sum
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait
et ego vidi somnium
quod haberem tria canistra farinae super caput meum
et in uno canistro quod erat excelsius
portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria
avesque comedere ex eo
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii
tria canistra tres adhuc dies sunt
post quos auferet Pharao caput tuum
ac suspendet te in cruce
et lacerabunt volucres carnes tuas
exin dies tertius natalicius Pharaonis
erat
qui faciens grande convivium pueris suis
recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
restituitque alterum in locum suum
ut porrigeret regi poculum
alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
et tamen succedentibus prosperis
praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui